| III.iii | |
| Argyrippvs Cur me retentas? Philaenivm Quia tui amans abeuntis egeo. | 591 |
| Arg. Vale. Phil. Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres. | |
| Arg. Salve. Phil. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum. | |
| Arg. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit. | |
| Phil. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. | 595 |
| Lib. Homo hercle hinc exclusust foras. Leon. Ita res est. A. Mitte quaeso. | |
| Phil. Quo nunc abis? quin tu hic manes? Arg. Nox, si voles, manebo. | |
| Lib. Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse | |
| negotiosum interdius videlicet Solonem, | |
| leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae! | 600 |
| qui sese parere apparent huius légibus, profecto | |
| numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. | |
| Leon. Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, | |
| qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire. | |
| Lib. Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam. | 605 |
| Arg. Vale. Phil. Quo properas? Arg. Bene vale, apud Orcum te videbo. | |
| nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo. | |
| Phil. Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas? | |
| Arg. Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse | |
| vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam. | 610 |
| Phil. Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum? | |
| nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis? | |
| mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis. | |
| Arg. Oh melle dulci dulcior tu es. Phil. Certe enim tú vita es mi. | |
| complectere. Arg. Facio lubens. Phil. Vtinam sic efferamur. | 615 |
| Leon. O Libane, uti miser est homo qui amat. Lib. Immo hercle vero, | |
| qui pendet multo est miserior. Leon. Scio qui periclum feci. | |
| circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus. | |
| ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare? | |
| Arg. Quidum? Leon. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi. | 620 |
| Arg. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis. | |
| Leon. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui. | |
| Lib. Philaenium, salve. Phil. Dabunt di quae velitis vobis. | |
| Lib. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant. | |
| Arg. Verbum cave fáxis, verbero. Lib. Tibi equidem, non mihi opto. | 625 |
| Arg. Tum tu igitur loquere quod lubet. Lib. Hunc hercle verberare. | |
| Leon. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate? | |
| tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari? | |
| Arg. Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe, | |
| qui hódie numquam ad vesperum vivam. Lib. Quapropter, quaeso? | 630 |
| A. Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est, | |
| hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater. | |
| argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt, | |
| quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit, | |
| ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum. | 635 |
| videtin viginti minae quid pollent quidve possunt? | |
| ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo. | |
| Lib. Iam dedit argentum? Arg. Non dedit. Li. Bono animo es, ne formida. | |
| Leon. Secede huc, Libane, te volo. Lib. Si quid vis. Arg. Obsecro vos, | |
| eadem istac opera suaviust complexos fabulari. | 640 |
| Lib. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito: | |
| vobis est suave amantibus complexos fabulari, | |
| ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur. | |
| proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades. | |
| Arg. Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur, | 645 |
| concedite istuc. Leon. Vin erum deludi? Lib. Dignust sane. | |
| Leon. Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur? | |
| Lib. Cupio hercle. Leon. Sequere hac. A. Ecquid est salutis? satis locuti. | |
| Leon. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate. | |
| primum omnium servos tuos nos esse non negamus; | 650 |
| sed tibi si viginti minae argenti proferentur, | |
| quo nos vocabis nomine? Arg. Libertos. Leon. Non patronos? | |
| Arg. Id potius. Leon. Viginti minae hic insunt in crumina, | |
| has ego, si vis, tibi dabo. Arg. Di te servassint semper, | |
| custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum, | 655 |
| salus interioris † corporis amorisque imperator. | |
| hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane. | |
| Leon. Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere. | |
| Arg. Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me? | |
| Leon. Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis. | 660 |
| Arg. Quid nunc? Leon. Quid est? Arg. Quin tradis huc cruminam pressatum umerum? | |
| Leon. Hanc, cui daturu's hanc, iube petere atque orare mecum. | |
| nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare. | |
| Phil. Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas, | |
| Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis. | 665 |
| Leon. Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, | |
| agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, | |
| prehende auriculis, compara labella cum labellis. | |
| Arg. Ten osculetur, verbero? Leon. Quam vero indignum visum est? | |
| at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur. | 670 |
| Arg. Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro? | |
| Phil. Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem, | |
| redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento. | |
| Leon. Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie | |
| numquam me orares quin darem: illum te orare meliust, | 675 |
| illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle. | |
| cape hoc sis, Libane. Arg. Furcifer, etiam me delusisti? | |
| Leon. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares. | |
| age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc. | |
| Lib. Taceas, me spectes. Arg. Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur, | 680 |
| virum quidem pol optimum et non similem furis huius? | |
| Lib. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt. | |
| Arg. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari, | |
| da mi istas viginti minas. vides me amantem egere. | |
| Lib. Videbitur. factum volo. redito huc conticinno. | 685 |
| nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum. | |
| Phil. Amandone exorarier vis ted an osculando? | |
| Lib. Enim véro utrumque. P. Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva. | |
| Arg. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst | |
| libertum potius quam patronum onus in via portare. | 690 |
| Phil. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris, | |
| amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis. | |
| Lib. Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, | |
| hirundinem, monerulam, passerculum putillum, | |
| fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, | 695 |
| circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte. | |
| Arg. Ten complectatur, carnufex? Lib. Quam vero indignus videor? | |
| ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me, | |
| vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres. | |
| Arg. Ten ego veham? Lib. Tun hoc feras argentum áliter a me? | 700 |
| Arg. Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom, | |
| inscende. Lib. Sic isti solent superbi subdomari. | |
| asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam? | |
| em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens. | |
| Arg. Inscende actutum. Lib. Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis? | 705 |
| demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas. | |
| Arg. Amabo, Libane, iam sat est. Lib. Numquam hercle hodie exorabis. | |
| nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom, | |
| postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens. | |
| asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es. | 710 |
| Arg. Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis, | |
| datisne argentum? Lib. Si quidem mihi statuam et aram statuis | |
| atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum. | |
| Leon. Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere | |
| atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque? | 715 |
| Arg. Quem te autem divom nominem? Le. Fortunam, atque Obsequentem. | |
| Arg. Iam istoc es melior. Lib. An quid est homini Salute melius? | |
| Arg. Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem. | |
| Phil. Ecastor ambae sunt bonae. Arg. Sciam ubi boni quid dederint. | |
| Leon. Opta id quod ut cóntingat tibi vis. Arg. Quid si optaro? Le. Eveniet. | 720 |
| Arg. Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. Leon. Impetrasti. | |
| Arg. Ain vero? Leon. Certe inquam. Li. Ad me adi vicissim atque experire. | |
| exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet. | |
| Arg. Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast, | |
| viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri. | 725 |
| Lib. Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent. | |
| Arg. Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna. | |
| Leon. Ego caput huic argento fui hodie reperiundo. | |
| Lib. Ego pes fui. Arg. Quin nec caput nec pes sermoni apparet. | |
| nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum. | 730 |
| Lib. Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur. | |
| animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit | |
| argentum ad ted. Arg. Vt temperi opportuneque attulistis. | |
| Lib. Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae; | |
| has tibi nos pactis legibus dare iussit. Arg. Quid id est, quaeso? | 735 |
| Lib. Noctem huius et cénam sibi ut dares. Arg. Iube advenire quaeso: | |
| meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores | |
| nostros dispulsos compulit. Leon. <Patierin, Argyrippe,> | |
| patrem hanc amplexari tuom? Arg. Haec faciet facile ut patiar. | |
| Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat. | 740 |
| Leon. Iam dudum est intus. Arg. Hac quidem non venit. Le. Angiporto | |
| illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret | |
| huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit. | |
| de argento si mater tua sciát ut sit factum—Arg. Heia, | |
| bene dicite. Lib. Ite intro cito. Arg. Valete.—Leon. Et vos amate.— | 745 |