III.ii
|
|
Libanvs Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,
|
545
|
quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,
|
|
[scapularum confidentia, virtute ulmorum freti]
|
|
qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,
|
|
nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias
|
549-550
|
†indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,
|
551
|
[qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt]
|
|
* * *
|
|
eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum
|
|
vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
|
555
|
id virtute huius † collegae meaque comitate
|
|
factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?
|
|
Leon. Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare
|
|
sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
|
|
ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:
|
560
|
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,
|
|
ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,
|
|
ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,
|
|
ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo
|
|
artutos, audacis viros, valentis virgatores.
|
565
|
Lib. Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;
|
|
verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa
|
|
et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,
|
|
ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,
|
|
[ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,]
|
570
|
ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,
|
|
ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,
|
|
[ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,]
|
|
ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo
|
|
validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
|
575
|
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
|
|
Leon. Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.
|
|
Lib. Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde. Leon. Rogita quod vis.
|
|
Lib. Argenti vinginti minas habesne? Leon. Hariolare.
|
|
edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:
|
580
|
ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!
|
|
nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,
|
|
quod se absente mihi fidem habere noluisset.
|
|
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
|
|
Li. Mane dúm. Le. Quid est? Li. Philaenium estne haéc quae intus exit
|
585
|
atque Argyrippus una? Leon. Opprime os, is est. subauscultemus.
|
|
Lib. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?
|
|
taciti auscultemus. Leon. Attatae, modo hercle in mentem venit,
|
|
nimis véllem habere perticam. Lib. Quoi rei? Leon. Qui verberarem
|
|
asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.
|
590
|