| IV.ii | |
| Diab. Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori | 810 |
| me malim, quam haec non eius uxori indicem. | |
| ain tu? ápud amicam munus adulescentuli | |
| fungare, uxori excuses te et dicas senem? | |
| praeripias scortum amanti atque argentum obicias | |
| lenae? suppiles clam domi uxorem tuam? | 815 |
| suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas. | |
| iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, | |
| nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio, | |
| luxuriae sumptus suppeditare ut possies. | |
| Par. Ego sic faciundum censeo: me honestiust, | 820 |
| quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet | |
| amoris causa percitum id fecisse te | |
| magis quám sua caúsa. Diab. At pol qui dixti rectius. | |
| tu ergo fac ut illi turbas lites concias; | |
| cum suo sibí gnato unam ad amicam de die | 825 |
| potare, illam expilare <narra>. Par. Ne mone, | |
| ego istud curabo.—Diab. At ego te opperiar domi.— |