| V.i | |
| [Argyrippvs Age decumbamus sis, pater. Demaenetvs Vt iusseris, | 828 |
| mi gnate, ita fiet. Arg. Pueri, mensam adponite.] | |
| Dem. Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat? | 830 |
| Arg. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo, | |
| possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat. | |
| Dem. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. Arg. Edepol, pater, | |
| merito tuo facere possum. Dem. Age ergo, hoc agitemus convivium | |
| vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo, | 835 |
| mi gnate, me abs te. Arg. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium. | |
| Dem. Credam istuc, si esse te hilarum videro. A. An tu me tristem putas? | |
| D. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit? | |
| Arg. Ne dixis istuc. Dem. Ne sic fueris: ilico ego non dixero. | 839-840 |
| Arg. Em aspecta: rideo. Dem. Vtinam male qui mihi volunt sic rideant. | 841 |
| Arg. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi: | |
| quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater, | |
| ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis; | |
| verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti. | 845 |
| D. At ego hanc volo. A. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo. | |
| Dem. Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi, | |
| cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam. | |
| A. Em istoc me facto tibi devinxti. D. Quin te ergo hilarum das mihi? | 849-850 |