| V.ii | |
| Artemona Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio | 851 |
| et ad amicam detulisse argenti viginti minas | |
| meoque filio sciente id facere flagitium patrem? | |
| Parasitvs Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas, | |
| Artemona, si huius rei mé mendacem inveneris. | 855 |
| Art. At scelesta ego praeter alios meum virum † frugi rata, | |
| siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume. | |
| Par. At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti, | |
| madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae. | |
| Art. Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit. | 860 |
| Par. Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, | |
| verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio | |
| potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex. | |
| Art. Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie. | |
| ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum, | 865 |
| Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem: | |
| is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet. | |
| Par. Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum? | |
| Art. Tace modo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo. P. Ego istúc scio, | |
| ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris. Art. Ego censeo. | 870 |
| †eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus, | |
| ibi labore delassatum noctem totam stertere: | |
| ille operé foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit; | |
| fundum alienum arat, incultum familiarem deserit. | |
| is etiam corruptus porro suom corrumpit filium. | 875 |
| Par. Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas. | |
| Art. Nihil ecastor est quod facere mavelim. P. Mane dum. A. Quid est? | |
| Par. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris | |
| cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere? | |
| A. Possum ecastor. P. Em tibi hominem. A. Perii. P. Paulisper mane. | 880 |
| aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant. | |
| Arg. Quid modi, pater, amplexando facies? Dem. Fateor, gnate mi— | |
| Arg. Quid fatere? Dem. Me ex amore húius corruptum oppido. | |
| Par. Audin quid ait? Art. Audio. Dem. Egon ut non domo uxori meae | |
| subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam, | 885 |
| non edepol conduci possum vita uxoris annua. | |
| Par. Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum? | |
| Art. Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas | |
| suspicabar atque insontis miseras cruciabam. Arg. Pater, | |
| iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi. | 890 |
| Dem. Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium. | |
| Art. Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus. | |
| Dem. Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae. | |
| Phil. Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae? Dem. Nauteam | |
| bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. | 895 |
| Art. Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo | |
| Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias | |
| quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere. | |
| Phil. Miser ecastor es. Art. Ecastor dignus est. Arg. Quid ais, pater? | |
| ecquid matrem amas? Dem. Egone illam? nunc amo, quia non adest. | 900 |
| Arg. Quid cum adest? D. Periisse cupio. P. Amat homo hic te, ut praedicat. | |
| Art. Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum | |
| redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum. | |
| Arg. Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. Dem. Maxime. | |
| te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est. | 905 |
| pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date. | |
| Art. Non queo durare. Par. Si non didicisti fulloniam, | |
| non mirandum est. * in oculos invadi optumum est. | |
| Art. Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo | |
| invocavisti. Par. Ecquis currit pollictorem accersere? | 910 |
| Arg. Mater, salve. Art. Sat salutis. Par. Mortuost Demaenetus. | |
| tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium. | |
| ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit, | |
| atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant. | |
| poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas | 915 |
| ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier. | |
| Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat | |
| sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro, | |
| regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.— | |
| Art. Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? Phil. Pol me quidem | 920 |
| miseram odio énicavit. Art. Surge, amator, i domum. | |
| Dem. Nullus sum. Art. Immo es, ne nega, omnium <unus> pol nequissimus. | |
| at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum. | |
| Dem. Vae mihi. Art. Vera hariolare. surge, amator, i domum. | |
| Dem. Abscede ergo paululum istuc. Art. Surge, amator, i domum. | 925 |
| Dem. Iam obsecro, uxor. Art. Nunc uxorem me esse meministi tuam? | |
| modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram. | |
| Dem. Totus perii. Art. Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae? | |
| Dem. Murram olet. Art. Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares? | |
| Phil. Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi. | 930 |
| Dem. Non taces? Arg. Ego dissuadebam, mater. Art. Bellum filium. | |
| istoscine patrem aequom est mores liberis largirier? | |
| nilne te pudet? Dem. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet. | |
| Art. Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. | |
| Dem. Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo? | 935 |
| Art. Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum. | |
| Dem. Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum. | |
| Arg. Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male. | |
| Phil. De palla memento, amabo. Dem. Iuben hanc hinc abscedere? | |
| Art. I domum. Phil. Da savium etiam prius quam abis. Dem. I in crucem. | 940 |
| Phil. Immo intro potius. sequere hac me, mí anime. Arg. Ego vero sequor. | |
| Grex Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup, | |
| neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent; | |
| nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore, | |
| quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene. | 945 |
| nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, | |
| remur impetrari posse, plausum si clarum datis. |