| I.iii | |
| Cleareta Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis | 153 |
| non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit; | |
| nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst: | 155 |
| fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis. | |
| remigio veloque quantum poteris festina et fuge: | |
| quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert. | |
| Argyr. Ego pol istum portitorem privabo portorio; | |
| ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, | 160 |
| quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo. | |
| Clear. Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore. | |
| Argyr. Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli; | |
| solus si ductem, referre gratiam numquam potes. | |
| Clear. Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis; | 165 |
| semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis. | |
| Argyr. Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes; | |
| modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras. | |
| Clear. Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes? | |
| modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas. | 170 |
| A. Dedi equidem quod mecum egisti. C. Et tibi ego misi mulierem: | |
| par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia. | |
| A. Male agis mecum. C. Quid me accusas, si facio officium meum? | |
| nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis | |
| ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt. | 175 |
| Argyr. Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu. | |
| Clear. Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum. | |
| quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens; | |
| is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, | |
| vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet: | 180 |
| is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur; | |
| neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet. | |
| volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, | |
| volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo | |
| subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat. | 185 |
| vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum. | |
| Argyr. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo. | |
| Clear. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas; | |
| nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas. | |
| A. Non meum est. C. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis. | 190 |
| verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, | |
| quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi: | |
| si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, | |
| hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo. | |
| A. Quid si non est? C. Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen. | 195 |
| A. Vbi illaec quae dedi ante? C. Abusa. nam si ea durarent mihi, | |
| mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem. | |
| diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo: | |
| ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide. | |
| quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, | 200 |
| si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur. | |
| semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident. | |
| vetus est: 'nihili coactiost'—scis cuius. non dico amplius. | |
| Argyr. Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, | |
| longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, | 205 |
| aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice. | |
| tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae; | |
| me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi; | |
| ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo | |
| usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, | 210 |
| usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram | |
| faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria | |
| fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius. | |
| nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae. | |
| Clear. Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust. | 215 |
| auceps quando concinnavit aream, offundit cibum; | |
| aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum; | |
| saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi. | |
| itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, | 219-220 |
| esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves; | 221 |
| bene salutando consuescunt, compellando blanditer, | |
| osculando, oratione vinnula, venustula. | |
| si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis; | |
| savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus. | 225 |
| haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu? | |
| Argyr. Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves. | |
| Clear. Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi. | |
| Argyr. Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, | |
| annum hunc ne cum quiquam alio sit? Clear. Tene? viginti minas; | 230 |
| atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale. | |
| A. At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui. C. Dic quod lubet. | |
| A. Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis. | |
| habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas | |
| dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat | 235 |
| nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum. | |
| Clear. Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros. | |
| postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas; | |
| ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito: | |
| modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera. | 240 |
| portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae: | |
| si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.— | |
| Argyr. Interii, si non invenio ego illas viginti minas, | |
| et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi. | |
| nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, | 245 |
| supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, | |
| dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,† | |
| nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.— |