| II.i | |
| Libanvs Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier | 249 |
| atque argento comparando fingere fallaciam. | 250 |
| iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum, | |
| [igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.] | |
| ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio. | |
| quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove | |
| atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom. | 255 |
| serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent, | |
| quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt. | |
| unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam? | |
| impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves, | |
| picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera | 260 |
| consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam. | |
| sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst. | |
| certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego, | |
| aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae. | |
| sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida? | 265 |
| metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae. |