| II.iii | |
| Mercator Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet, | 381 |
| Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta | |
| atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc. | |
| Lib. Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis. | |
| Merc. Nemo etiam tetigit. sanun es? Lib. At censebam attigisse | 385 |
| propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas | |
| meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris. | |
| Merc. Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, | |
| si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis. | |
| Lib. Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem | 390 |
| clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem. | |
| sed quid venis? quid quaeritas? Merc. Demaenetum volebam. | |
| Lib. Si sit domi, dicam tibi. Merc. Quid eius atriensis? | |
| Lib. Nihilo mage intus est. Merc. Vbi est? Lib. Ad tonsorem ire dixit. | |
| Merc. Conveni. sed post non redit? Lib. Non edepol. quid volebas? | 395 |
| Merc. Argenti viginti minas, si adesset, accepisset. | |
| Lib. Qui pro istuc? Merc. Asinos vendidit Pellaeo mercatori | |
| mercatu. Lib. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum. | |
| Merc. Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero. | |
| Lib. Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, | 400 |
| truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte. | |
| Merc. Non potuit pictor rectius describere eius formam. | |
| Lib. Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit. | |
| quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit. | |
| Merc. Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, | 405 |
| si med iratus tetigerit, iratus vapulabit. |