| V.i | |
| Stratophanes Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam: | 893 |
| ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper. | |
| sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. | 895 |
| quid hic vos agitis? Ph. Ne me appella <quaeso>. S. <Aha> nimium saeviter. | |
| Ph. Potine ut mihi molestus ne sis? St. Ecquid, Astaphium, litiumst? | |
| A. Merito ecastor tibi succenset. Ph. Egon, atque isti etiam parum | |
| male volo. Strat. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius, | |
| supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice. | 900 |
| Phron. Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere. | |
| puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit, | |
| opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter | |
| ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus, | |
| fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, | 905 |
| oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem: | |
| numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet; | |
| non enim póssunt militares pueri † etauio exducier. | |
| Strat. Respice ergo, áccipe hoc, qui ístuc efficias opus. | |
| Phron. Cedo, quamquam parum est. Strat. Addam etiam unam minam istuc post. Phron. Parumst. | 910 |
| Strat. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium. | |
| Ph. Mitte me, inquam, odiosu's. St. Nil fit, non amor, teritur dies. | |
| plus decem pondo † moris pauxillisper perdidi. | |
| Phron. Accipe hoc atque auferto intro. Strabax Vbi mea amicast gentium? | |
| neque ruri neque hic óperis quicquam facio, corrumpor situ, | 915 |
| ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui. | |
| sed eccam video. heús amica, quid agis? [mille]. Strat. Quis illic <est> homo? | |
| Phron. Quém ego ecastor mage amo quam te. * Strat. Quam me? quo modo? | |
| Phron. Hoc modo, ut molestus ne sis. Strat. Iam<ne> abis, postquam aurum habes? | |
| Phron. Condidi intro quod dedisti. Strab. Ades, amica, te adloquor. | 920 |
| Phron. At ego ad te ibam, mea delicia. Strab. Hercle vero serio, | |
| quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo; | |
| nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo. | |
| Ph. Vin te amplectar, savium dem? Strab. Quidvis face <qui> gaudeam. | |
| Strat. Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? | 925 |
| mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum, | |
| nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori. | |
| Phron. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas; | |
| auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> né amem, Stratophanes. | |
| Strat. Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? | 930 |
| Ph. Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio: | |
| omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt. | |
| Strat. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum? | |
| Ph. Quamquam hic squalet, quam<quam> hic horret, scitus <et> bellust mihi. | |
| Strat. Dedin ego aurum—Phron. Mihi? dedisti filio cibaria. | 935 |
| nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina. | |
| Strab. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum. | |
| Strat. Quid isti debes? Phron. Tria. Strat. Quae tria nam? Phron. Vnguenta, noctem, savium. | |
| Strat. Par pari respondet. verum nunc saltem, <et>si <istunc> amas, | |
| dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum? | 940 |
| Phron. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri† | |
| †capas dicit auaui consultam istuc mihi homo† | |
| cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei. | |
| Strab. Volgo ad se omnis intromittit. Strat. Abstine istac tu manum. | |
| Strab. Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir strenuos. | 945 |
| Strat. Dedi ego huic aurum. Strab. Át ego argentum. Strat. †eat apale puram. | |
| Strab. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo. | |
| meliust te minis certare mecum quam minaciis. | |
| Phron. Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro. | |
| Ast. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. | 950 |
| Strat. Age prior prompta aliquid. Strab. Immo tu prior perde et peri. | |
| Strat. Em tibi talentum argenti. †Philippices est, tene tibi. | |
| Phron. Tanto melior, noster esto—sed de vostro vivito. | |
| Strat. Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times? | |
| Strab. Tu peregrinu's, hic <ego> habito: non cum zona ego ambulo: | 955 |
| pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero. | |
| quid dedi! ut discinxi hominem. Strab. Immo ego vero, qui dedi. | |
| Phron. I intro, amabo, i, tú eris mecum; <tum> tu eris mecum quidem. | |
| Strat. Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego <ero> posterior, <qui> dedi? | |
| Phron. Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo, hoc expeto. | 960 |
| verum utrique mos geratur amborum ex sententia. | |
| Strat. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur. | |
| Strab. Meum quidem te lectum certe óccupare non sinam. | |
| Phron. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia, | |
| meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: | 965 |
| †romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam. | |
| Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula. | |
| spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite. |