| IV.iv | |
| Phronesivm Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam; | 854 |
| si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium. | 855 |
| nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam sic convictam male. | |
| ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium. | |
| ubi id audivi, quám <ego propere potui egressa huc sum foras. | |
| Din. Lubet adire> quam penes est mea omnis res et liberi. | 858a |
| Phron. Video eccum qui suis tutorem med optavit liberis. | 859 |
| Din. Mulier, ad <te> sum profectus. Ph. Quid agitur, voluptas mea? | 860 |
| Din. Non voluptas, aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago. | |
| Phron. Scio mecastor quid velis ét quid postules et quid petas: | |
| me videre vis, [et me] te a me ire postulas, puerum petis. | |
| Din. Di immortales, ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit. | |
| Phron. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua | 865 |
| et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iám animum tuom | |
| et <me> quasi pro derelicta: scio, abituru's. sed tamen | |
| cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, | |
| aetatem qui non cubili <uni> umquam committit suam, | |
| quin, si unum obsideatur, aliud <iam> perfugium <ele>gerit. | 870 |
| Din. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar. | |
| nunc puerum redde. Phron. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas | |
| eum esse apud me. Din. Minime. Phron. Amabo. Din. Quid opus <est>? Phron. In rem meam <est>. | |
| triduom hoc saltem, dum áliquo miles circumducitur, | |
| sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit; | 875 |
| si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam efflaverit. | |
| Din. Factum cupio, nam nefacere si velim, non est locus; | |
| nunc puero utere et procura, quando quor cures habes. | |
| Ph. Multum amo te ób istam rem mecastor. ubi domi metues malum, | |
| fugito huc ad me: saltem amicus mi esto † manubinarius. | 880 |
| D. Bene vale, Phronesium. Ph. <An non et>iam tuom oculum vocas? | |
| Din. Id quoque interim † futatim nomen commemorabitur. | |
| numquid vis? Ph. Fac valeas. D. Operae ubi mi erit, ad te venero.— | |
| Phron. Ille quidem hinc abiit, abscessit. dicere hic quidvis licet. | |
| verum est verbum quod memoratur: ubi amici ibidem <sunt> opes. | 885 |
| propter hunc spes etiamst hodie † tantum iri militem; | |
| quém ego ecastor mage amo quam me, dum id quod cupio inde aufero. | |
| quae cum multum abstulimus, hau multum <eius> apparet quod datum est: | |
| ita sunt gloriae meretricum. Astaphivm Áha tace. Phron. Quid est, obsecro? | |
| A. <Pater> adest pueri. Ph. Sine eumpse adire huc. sine, si is est modo. | 890 |
| A. <Ipsus est>. Ph. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. A. Rectam tenet. | |
| Phron. Ne istum ecastor hodie aspiciam confectum fallaciis. |