| IV.iii | |
| Callicles Egon tibi male dícam tibique aut male velim? ut animus meust, | 775 |
| propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo. | |
| rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul; | |
| commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio; | |
| hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini. | |
| quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius, | 780 |
| ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem, | |
| nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros. | |
| Ancilla Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia. | |
| Call. At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini. | |
| Din. Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum, | 785 |
| nisi quia timeo tamen, egomet <quia> quod peccavi scio. | |
| Call. Omnium primum diversae state—em sic, istuc volo; | |
| neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu. | |
| Anc. Quid loquar? Call. Quid puero factumst, mea quem peperit filia, | |
| meo nepote? capita rerum <ede> expedite. Anc. Istae dedi. | 790 |
| Call. Iam tace. accepistin puerum tú ab hac? Tonstrix Accepi. Call. Tace. | |
| nil moror praeterea. satis es fassa. Ton. Infitias non eo. | |
| Call. Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis. | |
| conveniunt adhuc utriusque verba. Din. Vae misero mihi, | |
| mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore. | 795 |
| C. Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? Anc. Era maior mea. | |
| [Call. Quid tu, cur eum accepisti? Ton. Era med oravit minor, | |
| puer ut <sibi> ferretur eaque ut celarentur omnia.] | |
| C. Loquere tu. quid eo fecisti puero? T. Ad meam eram detuli. | |
| Call. Quid eo puero tua era fecit? Ton. Erae meae extemplo dedit. | 800 |
| C. Quoi, malum, erae? A. Duae sunt istae. C. Cave tu nisi quod te rogo. | |
| ex te exquiro. Ton. Mater, inquam, filiae dono dedit. | |
| C. Plus quam dudum [inqua] loquere. T. Plus tu rogitas. C. Responde ocius: | |
| quid illa cui donatus <puer> est? T. Supposivit. C. Cui? T. Sibi. | |
| Call. Pro filiolon? T. Pro filiolo. C. Di, obsecro vostram fidem, | 805 |
| ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit: | |
| haec labore alieno puerum peperit sine doloribus. | |
| puer quidem beatust: matres duás habet et avias duas: | |
| iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre. | |
| Anc. Magis pol haec malitia pertinét ad viros quam ad mulieres: | 810 |
| vir illam, non mulier praegnatem fecit. Call. Idem ego istuc scio. | |
| tu bona ei custos fuisti. Anc. Plus potest qui plus valet. | |
| vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit. | |
| Call. Et tibi quidem hercle ídem attulit magnum malum. | |
| Anc. Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego. | 815 |
| Call. Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres. | |
| Anc. Tacui adhuc: nunc <non> tacebo, quando adest nec se indicat. | |
| Din. Lapideus sum, commovere me miser non audeo. | |
| res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia. | |
| meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer. | 820 |
| Call. Loquere, filiam meam quis integram stupraverit. | |
| Anc. Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti. | |
| Din. Neque vivos neque mortuos sum, ne<que> quid nunc faciam scio, | |
| neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo. | |
| Call. Dicin an non? Anc. Diniarchus, quoi illam prius desponderas. | 825 |
| C. Vbi is homost quem dicis? D. Adsum, Callicles. per tua obsecro | |
| genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras, | |
| mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim. | |
| Call. Non placet <qui> in mutum culpam confert, <qui non> quit loqui. | |
| nam vinum si fabulari possit, se defenderet. | 830 |
| non vinum <viris> moderari, sed viri vino solent, | |
| qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit | |
| sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust. | |
| Din. Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam. | |
| ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem. | 835 |
| Anc. Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam: | |
| reus solutus causam dicit, testis vinctos attines. | |
| Call. Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum. | |
| eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat. | |
| eamus tu in ius. Din. Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi. | 840 |
| verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles. | |
| Call. Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego. | |
| nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi. | |
| nunc habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo: | |
| sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia. | 845 |
| Din. Bene agis mecum. Call. Filium istinc tuom te meliust repetere. | |
| ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus. | |
| ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo, | |
| dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.— | |
| Din. At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat; | 850 |
| nihil est, nám eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam. | |
| sed nimium pol opportune éccam eapse egreditur foras. | |
| ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum. |