| IV.ii | |
| Astaphivm Lepide éfficiam meum ego ófficium: vide intús modo ut tu tuom item éfficias. | 711 |
| ama, íd quod decét, rem tuam: ístum exináni. | |
| nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei † secundas | |
| prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis. | |
| ego híc interím restitáns praesidébo, | 715 |
| istíc dum sic fáciat domum ad te exagógam; | |
| nec quémquam interim ístoc ad vós, qui sit ódio, | |
| intró mittam: tú perge, ut lúbet, ludo in ístoc. | |
| Din. Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt? Ast. Amabo, hicín tu eras? | |
| Din. Moléstusne súm? Ast. Nunc magís quam fuísti, | 720 |
| nam si quid nobis usust nobis molestus† | |
| sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo. | |
| Din. Nám quid est? núm mea réfert? Ast. Non mússito. | |
| intús bolos quós dat! Din. Quíd? amator novos quíspiam? | |
| Ast. Íntegrum et plénum adortást thensaurúm. Din. Quis est? | 725 |
| Ast. Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem? Din. Quidni? | |
| Ast. Sólus summam <núnc> habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis. | |
| animó bono male <rem> gerit. Din. Perit hercle, ego idem * | |
| bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis. | |
| Ast. Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules. | 730 |
| Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio. | |
| Din. Non ego nunc intro ad vos mittar? Ast. Quidum quam miles magis? | |
| Din. Quia enim plus dedi. Ast. Plus enim es íntro missus, quom dabas: | |
| sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier. | |
| litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. | 735 |
| Din. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem. | |
| Ast. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere? | |
| volt [interim] illa itidem commentari. D. Quid? A. Rem accipere identidem. | |
| Din. Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti deferri minas, | |
| praeterea una mína obsonatum. Ast. Idem istuc delatum scio. | 740 |
| de eo nunc bene sunt tua virtute. Din. Ei, meane [ut] inimici mei | |
| bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id pátiar mavelim. | |
| Ast. †Stultus quid est aperire. Din. Quid iam? Ast. Quia pol mavelim | 746 |
| mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; | 743 |
| nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est. | |
| qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent. | 745 |
| Din. Non <mei> licet obsoni me participem fieri? | 747 |
| Ast. Si volebas participari, auferres dimidium domum. | |
| nám item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti scribitur: | |
| intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. | 750 |
| bene vale. D. Resiste. A. Omitte. D. A, mitte intro. A. Ad te quidem. | |
| Din. Immo istoc ad vos <volo> ire. Ast. Non potest, nimium petis. | |
| Din. Experiri [sine]—Ast. Immo opperire. vis est experirier. | |
| Din. Dic me adesse. Ast. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis. | |
| D. Redin an non redis? A. Vocat me quae in me potest plus quam potes. | 755 |
| D. Vno verbo—A. Eloquere. D. Mittin me intro? A. Mendax es, abi. | |
| unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia.— | |
| Din. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri? | |
| iam hercle egó tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via, | |
| quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; | 760 |
| iam hercle apud nóvos omnis magistrátus faxo erit nomen tuom, | |
| post id égo te manum iníciam quadrupuli, venefica, | |
| suppostrix puerum. égo edepol iam tua probra aperibo omnia. | |
| nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens, | |
| nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. | 765 |
| sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier? | |
| conceptis me non facturum verbis iurem, si velit. | |
| nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. | |
| de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit. | |
| sed quid hoc ést? pro di immortales, Calliclem video senem, | 770 |
| meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere, | |
| alteram tonstricem húius, alteram ancillam suam. | |
| pertimui: postquam una cura cor meum movit modo, | |
| timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia. |