| IV.i | |
| Diniarchvs Néque gnatust neque progignetur neque potest reperirier | 699 |
| cuí ego nunc <aut> dictum aut factum melius quam Veneri velim. | 700 |
| di magni, * ut ego laetus sum et laetitia differor. | |
| ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia: | |
| mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium; | |
| quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi, | |
| militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo. | 705 |
| mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit. | |
| salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim. | |
| nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras | |
| veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat. | |
| quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario† | 710 |