III.vi
|
|
Evcl. Nimium lubenter edi sermonem tuom.
|
537
|
Meg. An audivisti? Evcl. Vsque a principio omnia.
|
|
Meg. Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,
|
|
si nitidior sis filiai nuptiis.
|
540
|
Evcl. Pro re nitorem et gloriam pro copia
|
|
qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.
|
|
neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi
|
|
opinione melius res structa est domi.
|
|
Meg. Immo est <quod satis est>, et di faciant ut siet
|
545
|
plus plusque <et> istuc sospitent quod nunc habes.
|
|
Evcl. Illud mihi verbum non placet 'quod nunc habes.'
|
|
tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.
|
|
Meg. Quid tu te solus e senatu sevocas?
|
|
Evcl. Pol ego ut te accusem merito meditabar. Meg. Quid est?
|
550
|
Evcl. Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos
|
|
furum implevisti in aedibus misero mihi,
|
|
qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,
|
|
cum senis manibus, genere Geryonaceo;
|
|
quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,
|
555
|
quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,
|
|
is numquam servet. praeterea tibicinam,
|
|
quae mi interbibere sola, si vino scatat,
|
|
Corinthiensem fontem Pirenam potest.
|
|
tum obsonium autem—Meg. Pol vel legioni sat est.
|
560
|
etiam agnum misi. Evcl. Quo quidem agno sat scio
|
|
magis curionem nusquam esse ullam beluam.
|
|
Meg. Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
|
|
Evcl. Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
|
|
quin exta inspicere in sole ei vivo licet:
|
565
|
ita is pellucet quasi lanterna Punica.
|
|
Meg. Caedundum conduxi égo illum. Evcl. Tum tu idem optumumst
|
|
loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost.
|
|
Meg. Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.
|
|
Evcl. Non potem égo quidem hercle. Meg. At ego iussero
|
570
|
cadum unum vini veteris a me adferrier.
|
|
Evcl. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
|
|
Meg. Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,
|
|
tibi cui decretum est bibere aquam. Evcl. Scio quam rem agat:
|
|
ut me deponat vino, eam adfectat viam,
|
575
|
post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
|
|
ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.
|
|
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.
|
|
Meg. Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—
|
|
Evcl. Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes
|
580
|
atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
|
|
nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,
|
|
aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.
|
|
Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,
|
|
ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.
|
585
|
ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—
|
|