| I.ii | |
| Evcl. Nunc defaecato demum animo egredior domo, | 79 |
| postquam perspexi salva esse intus omnia. | 80 |
| redi núnciam intro atque intus serva. Staph. Quippini? | |
| ego intus servem? an ne quis aedes auferat? | |
| nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus, | |
| ita inaniis sunt oppletae atque araneis. | |
| Evcl. Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter | 85 |
| Philippum regem aut Dareum, trivenefica. | |
| araneas mihi ego illas servari volo. | |
| pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero. | |
| abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero. | |
| cave quémquam alienum in aedis intro miseris. | 90 |
| quod quispiam ignem quaerat, extingui volo, | |
| ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet. | |
| nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo. | |
| tum aquam aufugisse dicito, si quis petet. | |
| cultrum, securim, pistillum, mortarium, | 95 |
| quae utenda vasa semper vicini rogant, | |
| fures venisse atque abstulisse dicito. | |
| profecto in aedis meas me absente neminem | |
| volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi, | |
| si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris. | 100 |
| Staph. Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet, | |
| nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est. | |
| Evcl. Tace atque abi intro. Staph. Taceo atque abeo.—Evcl. Occlude sis | |
| fores ambobus pessulis. iam ego hic ero. | |
| discrucior animi, quía ab domo abeundum est mihi. | 105 |
| nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio. | |
| nam noster nostrae qui est magister curiae | |
| dividere argenti dixit nummos in viros; | |
| id si relinquo ac non peto, omnes ilico | |
| me suspicentur, credo, habere aurum domi. | 110 |
| nam non est veri simile, hominem pauperem | |
| pauxillum parvi facere quin nummum petat. | |
| nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant, | |
| omnes videntur scire et me benignius | |
| omnes salutant quam salutabant prius; | 115 |
| adeunt, consistunt, copulantur dexteras, | |
| rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram. | |
| nunc quo profectus sum ibo; postidea domum | |
| me rursum quantum potero tantum recipiam. |