II.i
Evnomia Velím te arbitrári med haéc verba, fráter, 120
meai fidei tuaique rei
causa facere, ut aequom est germanam sororem.
quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi;
nam multum loquaces merito omnes habemur,
nec mutam profecto repertam ullam esse 125
<aut> hodie dicunt mulierem <aut> ullo in saeclo.
verum hoc, frater, unum tamen cogitato,
tibi proximam me mihique esse item te;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur
et mihi te et tibi <me> consulere et monere; 130
neque óccultum id habéri neque pér metúm mussári,
quin participem pariter ego te et tu me ut facias.
eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs Da mi, optuma femina, manum. 135
Evn. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
Meg. Tu. Evn. Túne ais? Meg. Si négas, nego.
Evn. Decet te équidem vera próloqui;
nam optúma nullá potest eligi:
alia ália peior, fráter, est. Meg. Idem ego árbitror, 140
néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
Evn. Dá mihí óperam amabó. Meg. Tuast, útere atque
ímpera, si quíd vis.
Evn. Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,
téd id monitum advénto. 145
Meg. Soror, móre tuo facis. Evn. Fáctum volo.
Meg. Quid ést id, sorór? Evn. Quod tibí sempitérnum
salútare sit: liberís procreándis
(ita dí faxint) volo te úxorem
domum dúcere. Meg. Ei occidí. Evn. Quid ita? 150
Meg. Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
tua dícta, soror: lapidés loqueris.
Evn. Heia, hoc face quod te iubet soror. Meg. Si lubeat, faciam.
Evn. In rem hoc tuam est. Meg. Vt quidem emoriar prius quam ducam.
sed hís legibús si quam dáre vis dúcam: 155
quae crás veniat, peréndie forás feratur;
his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
Evn. Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;
sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.
eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam. 160
Meg. Núm non vis me intérrogare te? Evn. Ímmo, si quid vís, roga.
Meg. Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi. 165
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,
nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
E. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem? M. Eloquar. 170
nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evn. Novi, hominem haud malum mecastor. Meg. Eius cupio filiam
virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
E. Di bene vortant. M. Idem ego spero. E. Quid me? num quid vis? M. Vale. 175
Evn. Et tu, frater.—Meg. Ego conveniam Eúclionem, si domi est.
sed eccum <video>. nescio unde sese homo recipit domum.