IV.vii
|
|
Lyconides Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
|
682
|
super Euclionis filia. nunc te obsecro
|
|
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
|
|
fac mentionem cum avonculo, mater mea.
|
685
|
Evnomia Scis tute facta velle me quae tu velis,
|
|
et istúc confido <a> fratre me impetrassere;
|
|
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
|
|
te eam cómpressisse vinulentum virginem.
|
|
Lyc. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?
|
690
|
Phaedrivm Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
|
|
Iuno Lucina, tuam fidem! Lyc. Em, mater mea,
|
|
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
|
|
Evn. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
|
|
ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—
|
695
|
Lyc. I, iam sequor te, mater. sed servom meum
|
|
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
|
|
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
|
|
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
|
|
ibo intro, ubí de capite meo sunt comitia.—
|
700
|