IV.ix
|
|
Evclio Perii ínterii occidi. quó curram? quo nón curram? tene, téne. quem? quis?
|
713
|
nesció, nil video, caécus eo atque equidém quo eam aut ubi sim aút qui sim
|
|
nequeó cum animo certum ínvestigare. óbsecro vos ego, mi aúxilio,
|
715
|
oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.
|
|
quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures,
|
|
qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
|
|
quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
|
|
hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
|
720
|
heu mé miserum, miseré perii,
|
|
male pérditus, pessime ornatus eo:
|
|
tantúm gemiti et mali maéstitiaeque
|
|
hic diés mi optulít, famem et paúperiem.
|
|
perditíssimus ego sum omnium ín terra;
|
|
nam quid mi ópust vita, qui tántum auri
|
|
perdidí, quod concustódivi
|
|
sedúlo? egomet me défraudavi
|
|
animúmque meum geniúmque meum;
|
725
|
nunc eó alii laetíficantur
|
|
meo málo et damno. pati néqueo.
|
|
Lyconides Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?
|
|
átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res,
|
|
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
|
|
abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.
|
730
|