IV.x
|
|
Evcl. Quís homo hic loquitur? Lyc. Égo sum miser. Evcl. Immo égo sum, et misere pérditus,
|
731
|
cui tanta mala maestitudoque optigit. Lyc. Animo bono es.
|
|
Evcl. Quo, obsecro, pacto esse possum? L. Quia istuc facinus, quod tuom
|
|
sollicitat animum, id ego feci et fateor. Evcl. Quid ego ex te audio?
|
|
Lyc. Id quod verumst. E. Quid ego <de te> commerui, adulescens, mali,
|
735
|
quam ob rem ita faceres meque meosque perditum ires liberos?
|
|
Lyc. Deus impulsor mihi fuit, is me ád illam inlexit. Evcl. Quo modo?
|
|
Lyc. Fateor peccavisse ét me culpam commeritum scio;
|
|
id adeo te oratum advenio ut animo aequo ignoscas mihi.
|
|
Evcl. Cur id ausu's facere, ut id quod non tuom esset tangeres?
|
740
|
Lyc. Quid vis fieri? factum est illud: fieri infectum non potest.
|
|
deos credo voluisse; nam ni vellent, non fieret, scio.
|
|
Evcl. At ego deos credo voluisse ut ápud me te in nervo enicem.
|
|
Lyc. Ne ístuc dixis. Evcl. Quid tibi ergo meam me invito tactiost?
|
|
Lyc. Quia vini vitio atque amoris feci. Evcl. Homo audacissime,
|
745
|
cum istacin te oratione huc ad me adire ausum, impudens!
|
|
nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
|
|
luci claro deripiamus aurum matronis palam,
|
|
post id si prehensi simus, excusemus ebrios
|
|
nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
|
750
|
si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
|
|
Lyc. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
|
|
Evcl. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
|
|
tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
|
|
Lyc. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
|
755
|
ego habeam potissimum. Evcl. Tun habeas me invito meam?
|
|
Lyc. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
|
|
quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
|
|
Evcl. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
|
|
nisi refers. Lyc. Quid tibi ego referam? Evcl. Quod surripuisti meum.
|
760
|
Lyc. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est? E. Ita te amabit Iuppiter,
|
|
ut tu nescis. Lyc. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
|
|
Evcl. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu confessu's mihi
|
|
te abstulisse. Lyc. Neque edepol ego dixi neque feci. Evcl. Negas?
|
|
Lyc. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
|
765
|
scio nec novi. Evcl. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
|
|
i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
|
|
tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
|
|
Lyc. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
|
|
dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
|
770
|
† magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
|
|
Evcl. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti? Lyc. Bona.
|
|
E. Neque <eum> scis qui abstulerit? L. Istuc quoque bona. E. Atque id si scies
|
|
qui abstulerit, mihi indicabis? Lyc. Faciam. Evcl. Neque partem tibi
|
|
ab eo qui habet indipisces neque furem excipies? Lyc. Ita.
|
775
|
Evcl. Quid <si> fallis? Lyc. Tum me faciat quod volt magnus Iuppiter.
|
|
Evcl. Sat habeo. age nunc loquere quid vis. Lyc. Si me novisti minus,
|
|
génere quo sim gnátus: hic mihi ést Megadorus avonculus,
|
|
meus pater fuit Antímachus, ego vocor Lyconides,
|
|
mater est Eunomia. Evcl. Novi genus. nunc quid vis? id volo
|
780
|
noscere. Lyc. Filiam ex te tú habes. Evcl. Immo éccillam domi.
|
|
Lyc. Eam tu despondisti, opinor, meo avonculo. Evcl. Omnem rem tenes.
|
|
Lyc. Is me nunc renuntiare repudium iussit tibi.
|
|
Evcl. Repudium rebus paratis, exornatis nuptiis?
|
|
ut illum di immortales omnes deaeque quantum est perduint,
|
785
|
quem propter hodie auri tantum perdidi infelix, miser.
|
|
Lyc. Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
|
|
bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.
|
|
Evcl. Ita di faciant. Lyc. Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
|
|
qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
|
790
|
quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
|
|
ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
|
|
ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
|
|
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
|
|
Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
|
795
|
Evcl. Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio? Lyc. Cur eiulas,
|
|
quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
|
|
nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
|
|
ea re repudium remisit avonculus causa mea.
|
|
i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico. Evcl. Perii oppido,
|
800
|
ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
|
|
ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—Lyc. Iam te sequor.
|
|
haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
|
|
nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
|
|
nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
|
805
|
hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
|
|
meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
|
|