V.i
|
|
Strobilvs Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
|
808
|
quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
|
|
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
|
810
|
L. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. S. Hem,
|
|
érumne ego aspició meum? L. Videón ego hunc servóm meum?
|
|
S. Ipsus est. L. Haud alius est. S. Congrediar. L. Contollam gradum.
|
|
credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
|
814-815
|
Strob. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [atque eloquar,]
|
816
|
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
|
|
repperi—Lyc. Quid repperisti? Strob. Non quod pueri clamitant
|
|
in faba se repperisse. Lyc. Iamne autem, ut soles? deludis.
|
|
S. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. L. Age ergo loquere. S. Repperi hodie,
|
820
|
ere, divitias nimias. L. Vbinam? S. Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
|
|
Lyc. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
|
|
ubi id est aurum? Strob. In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
|
|
Lyc. Égone te emittám manu,
|
|
scélerum cumulatissume?
|
825
|
Strob. Abi, ere, scio quam rem geras.
|
|
lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas:
|
|
quid faceres, si repperissem? Lyc. Non potes probasse nugas.
|
|
i, redde aurum. Strob. Reddam ego aurum? Lyc. Redde, inquam, út huic reddatur. Strob. Vnde?
|
|
Lyc. Quod modo fassu's esse in arca. S. Soleo hercle ego garrire nugas.
|
830
|
Lyc. * * Strob. Itá loquor. Lyc. At scin quo modo?
|
|
* * Strob. Vel hercle énica,
|
|
numquam hinc feres a me * *
|
|
* * *
|
|
pro illís corcotis, stróphiis, sumptu uxório
|
835
|
ut admemordit hominem
|
|
(Evcl.) ego ecfodiebam ín die denos scrobes.
|
|
(Evcl.) nec noctu nec diu
|
|
quietus umquam <servabam> eam: nunc dormiam.
|
|
qui mi holera cruda ponunt, hallec adduint.
|
840
|