II.iii
|
|
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus,
|
268
|
meae me filiae daturum dotem? heus, Staphyla, te voco.
|
|
ecquid audis? vascula intus pure propera atque elue:
|
270
|
filiam despondi ego: hodie huic nuptum Megadoro dabo.
|
|
Staphyla Di bene vortant. verum ecastor non potest, subitum est nimis.
|
|
Evcl. Tace atque abi. curata fac sint cum a foro redeam domum;
|
|
atque aedis occlude; iám ego hic adero.—Staph. Quid ego nunc agam?
|
|
nunc nobis prope adest exitium, mi atque erili filiae,
|
275
|
nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam;
|
|
quod celatum atque occultatum est usque adhuc, nunc non potest.
|
|
ibo intro, ut erus quae imperavit facta, cum veniat, sient.
|
|
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam.—
|
|