II.iv
|
|
Pythodicvs Postquam óbsonavit erus et conduxit coquos
|
280
|
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
|
|
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
|
|
Anthrax Me quidem hercle, dicam <tibi> palam, non divides;
|
|
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
|
|
Congrio Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
|
285
|
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
|
|
Pyth. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
|
|
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
|
|
meus hodie faciet. Anthr. Cuius ducit filiam?
|
|
Pyth. Vicini huius Euclionis <senis> e proximo.
|
290
|
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
|
|
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
|
|
Anthr. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
|
|
Pyth. Nempe sícut dicis. Anthr. Quíd? hic non poterat de suo
|
|
senex óbsonari filiai nuptiis?
|
295
|
Pyth. Vah. Anthr. Quid negotist? Pyth. Quid negoti sit rogas?
|
|
pumex non aeque est aridus atque hic est senex.
|
|
Anthr. Ain tandem? Pyth. Ita esse ut dixi. tute existuma:
|
|
* * *
|
298a
|
suam rem periisse seque eradicarier.
|
299
|
quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
|
300
|
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
|
|
quin cum it dormitum, follem obstringit ob gulam.
|
|
Anthr. Cur? Pyth. Ne quid animae forte amittat dormiens.
|
|
Anthr. Etiamne obturat inferiorem gutturem,
|
|
ne quid animai forte amittat dormiens?
|
305
|
Pyth. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
|
|
Anthr. Immo equidem credo. Pyth. At scin etiam quo modo?
|
|
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
|
|
Anthr. Censen talentum magnum exorari pote
|
|
ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
|
310
|
Pyth. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
|
|
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
|
|
collegit, omnia abstulit praesegmina.
|
|
Anthr. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
|
|
Pyth. Censen vero esse parcum et misere vivere?
|
315
|
pulmentum pridem éi eripuit miluos:
|
|
homo ad praetorem plorabundus devenit;
|
|
infit ibi postulare plorans, eiulans,
|
|
ut sibi liceret miluom vadarier.
|
|
sescenta sunt quae memorem, si sit otium.
|
320
|
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
|
|
Anthr. Ego, et multo melior. Pyth. Cocum ego, non furem rogo.
|
|
Anthr. Cocum ergo dico. Pyth. Quid tu ais? Cong. Sic sum ut vides.
|
|
Anthr. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
|
|
solet ire coctum. Cong. Tun, trium litterarum homo,
|
325
|
me vituperas? fur. Anthr. Etiam fur, trifurcifer.
|
|