II.v
Pyth. Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior 327
<cape atque abi intro ad nos.> Anthr. Licet.—Pyth. Tu, Congrio,
<quem illic reliquit agnum,> eum sume atque abi 328a
* intro illuc, et vos illum sequimini. 329
vos ceteri ite huc ad nos. Cong. Hercle iniuria 330
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
Pyth. At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos. Cong. O Pythodice subdole,
hucine detrusti me ad senem parcissimum? 335
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur. Pyth. Stultus et sine gratia es.
† tibi recte facere, quando quod facias perit.
Cong. Qui vero? Pyth. Rogitas? iam principio in aedibus
turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles, 340
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam (quod te scio
facile abstinere posse, si nihil obviam est), 345
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me. Cong. Sequor.