II.vi
|
|
Pyth. Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi. Staphyla Qui vocat?
|
350
|
Pyth. Pythodicus. Staph. Quid vis? Pyth. Hos ut accipias coquos
|
|
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
|
|
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
|
|
Staph. Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
|
|
Pyth. Qui? Staph. Quia temeti nihil allatum intellego.
|
355
|
Pyth. At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
|
|
Staph. Ligna hic apud nos nulla sunt. Cong. Sunt asseres?
|
|
Staph. Sunt pol. Cong. Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
|
|
Staph. Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
|
|
cenaene causa aut tuae mercedis gratia
|
360
|
nos nostras aedis postulas comburere?
|
|
Cong. Haud postulo. Pyth. Duc istos intro. Staph. Sequimini.—
|
|