| I.i | |
| Bacchis. Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar? Soror. Lepidé, licet. | 35 |
| Bacch. Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror. | |
| Sor. Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio. | |
| Bacch. Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio. | |
| sequere hac. Pistoclervs. Quid agunt duae germanae meretrices cognomines? | |
| quid in consilio consuluistis? Bacch. Bene. Pist. Pol haud meretricium est. | 40 |
| Bacch. Miserius nihil est quam mulier. Pist. Quid esse dices dignius? | |
| Bacch. Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, | |
| ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum. | |
| id, amabo te, huic caveas. Pist. Quid isti caveam? B. Vt revehatur domum, | |
| ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi; | 45 |
| nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens. | |
| P. Vbi nunc is homost? B. Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius | |
| poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere. | |
| eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium. | |
| P. Viscus merus vostrast blanditia. B. Quid iam? P. Quia enim intellego, | 50 |
| duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat. | |
| non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror. | |
| Bacch. Quí, amabo? Pist. Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom. | |
| Bacch. Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat? | |
| Pist. Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia. | 55 |
| nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus. | |
| Bacch. Egomet, apud me <si> quid stulte facere cupias, prohibeam. | |
| sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, | |
| quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam: | |
| tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis; | 60 |
| et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur. | |
| quid, amabo, opticuisti? Pist. Quia istaec lepida sunt memoratui: | |
| eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, | |
| animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant. | |
| Sor. Quid ab hac metuis? Pist. Quid ego metuam rogitas? adulescens homo | 65 |
| penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur? | |
| [ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?] | |
| Bacch. Lepide memoras. Pist. Vbi ego capiam pro machaera turturem, | |
| [ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum] | |
| pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, | 70 |
| pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, | |
| ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet? | |
| apage a me, apage. B. Ah, nimium ferus es. P. Mihi sum. B. Malacissandus es. | |
| equidem tibi do hanc operam. Pist. Ah, nimium pretiosa es operaria. | |
| Bacch. Simulato me amare. Pist. Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio? | 75 |
| Bacch. Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo | |
| me amplexari. Pist. Quid eo mi opus est? Bacch. Vt ille te videat volo. | |
| scio quid ago. Pist. Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais? B. Quid est? | |
| Pist. Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio | |
| forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, | 80 |
| ubi ego tum accumbam? Bacch. Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet. | |
| locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est. | |
| ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito | |
| 'dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo. | |
| Pist. Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest. | 85 |
| Bacch. Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi. | |
| manum da et sequere. P. Aha, minime. B. Quid ita? P. Quia istoc in lecebrosius | |
| fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo. | |
| Bacch. Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua. | |
| ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet. | 90 |
| Pist. Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo? | |
| B. Quid est quod metuas? P. Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo: | |
| tuos sum, tibi dedo operam. B. Lepidu's. nunc ego te facere hoc volo. | |
| ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam: | |
| eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras; | 95 |
| tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium. | |
| Pist. Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia | |
| et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo. | |
| Bacch. At ego nolo dare te quicquam. P. Sine. B. Sino equidem, si lubet. | |
| propera, amabo. Pist. Prius hic adero quam te amare desinam.— | 100 |
| Sor. Bene me accipies advenientem, mea soror. Bacch. Quid ita, obsecro? | |
| Sor. Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus. | |
| Bacch. Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, | |
| ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite. | |
| Sor. Cupio. Bacch. Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves. | 105 |
| nám uti navi vecta es, credo timida es. Sor. Aliquantum, soror. | |
| [simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ] | |
| Bacch. Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem. |