| I.ii | |
| Lydvs Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, | 109 |
| expectans quas tu res hoc ornatu geras. | 110 |
| namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem | |
| videtur posse hic ad nequitiam adducier. | |
| quo nunc capessis ted hinc adversa via | |
| cum tanta pompa? Pistoclervs Húc. Lyd. Quid huc? quis istíc habet? | |
| Pist. Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, | 115 |
| Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio. | |
| Lyd. Quid tibi commercist cum dis damnosissimis? | |
| Pist. Mali sunt homines, qui bonis dicunt male; | |
| tu dis nec recte dicis: non aequom facis. | |
| Lyd. An deus est ullus Suavisaviatio? | 120 |
| Pist. An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus; | |
| quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, | |
| is stultior es barbaro poticio, | |
| qui tantus natu deorum nescis nomina. | |
| Lyd. Non hic placet mi ornatus. Pist. Nemo ergo tibi | 125 |
| haec apparavit: mihi paratum est quoi placet. | |
| Lyd. Etiam me advorsus exordire argutias? | |
| qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet. | |
| Pist. Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit. | |
| magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode | 130 |
| pro dignitate opsoni haec concuret cocus. | |
| Lyd. Iam perdidisti te atque me atque operam meam, | |
| qui tibi nequiquam saepe monstravi bene. | |
| Pist. Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam: | |
| tua disciplina nec mihi prodest nec tibi. | 135 |
| Lyd. O praeligatum pectus. Pist. Odiosus mihi es. | |
| tace atque sequere, Lyde, me. Lyd. Illuc sis vide, | |
| non paedagogum iam me, sed Lydum vocat. | |
| Pist. Non par videtur neque sit consentaneum, | |
| cum haec <qui emit> intus sit et cúm amica accubet | 140 |
| cumque osculetur et convivae alii accubent, | |
| praesentibus illis paedagogus una ut siet. | |
| Lyd. An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro? | |
| Pist. Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust. | |
| Lyd. Tu amicam habebis? Pist. Cum videbis, tum scies. | 145 |
| Lyd. Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum. | |
| Pist. Omitte, Lyde, ac cave malo. Lyd. Quid? cave malo? | |
| Pist. Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo. | |
| Lyd. O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens. | |
| [video nimio iam multo plus quam volueram.] | 150 |
| vixisse nimio satiust iam quam vivere. | |
| magistron quemquam discipulum minitarier? | |
| [nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis: | |
| valens afflictat me vacivom virium.] | |
| Pist. Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus. | 155 |
| Lyd. Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam | |
| teque ad patrem esse mortuom renuntiem. | |
| Pist. Satis historiarumst. Lyd. Hic vereri perdidit. | |
| compendium edepol haud aetati optabile | |
| fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam. | 160 |
| occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi | |
| patrem tibi esse? Pist. Tibi ego an tu mihi servos es? | |
| Lyd. Peior magister te istaec docuit, non ego. | |
| nimio es tu ad istas res discipulus docilior, | |
| quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi. | 165 |
| [edepol fecisti furtum in aetatem malum | |
| cum istaec flagitia me celavisti et patrem.] | |
| Pist. Istactenus tibi, Lyde, libertas datast | |
| orationis. satis est. sequere hac me ac tace.— |