| III.vi | |
| Mnesilochvs Reddidi patrí omne aurum. nunc ego illam me velim | 530 |
| convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam. | |
| sed veniam mihi quam gravate páter dedit de Chrysalo; | |
| verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat. | |
| Pist. Estne hic meus sodalis? Mnes. Estne hic hostis, quem aspicio, meus? | |
| Pist. Certe is est. Mnes. Is est. Pist. Adibo contra et contollam gradum. | 535 |
| salvos sis, Mnesiloche. Mnes. Salve. Pist. Salvos quom peregre advenis, | |
| cena detur. Mnes. Non placet mi cena quae bilem movet. | |
| Pist. Numquae advenienti aegritudo obiecta est? Mnes. Atque acerruma. | |
| Pist. Vnde? Mnes. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac. | |
| Pist. Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas | 540 |
| esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, | |
| lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. | |
| nullus est quoi non invideant rem secundam optingere; | |
| sibi ne ínvideatur, ipsi ignavia recte cavent. | |
| Mnes. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes. | 545 |
| sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo: | |
| nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. | |
| ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant. | |
| sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi: | |
| ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali | 550 |
| faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. | |
| Pist. Improbum istunc esse oportet hominem. Mnes. Ego ita esse arbitror. | |
| Pist. Obsecro hercle loquere, quis is est. Mnes. Benevolens vivit tibi. | |
| nam ni ita esset, tecum orarem ut éi quod posses mali | |
| facere faceres. Pist. Dic modo hominem qui sit: si non fecero | 555 |
| ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum. | |
| Mnes. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. Pist. Tanto magis | |
| dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam. | |
| Mnes. Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar. | |
| Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus. | 560 |
| Pist. Quid istuc est? Mnes. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam | |
| super amica, ut mi invenires? Pist. Fateor factum, et repperi. | |
| Mnes. Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia | |
| quibuscum haberes rem, nisi cum illa quám ego mandassem tibi | |
| occiperes tute † amare et mi ires consultum male? | 565 |
| Pist. Sanun es? Mnes. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega. | |
| perdidisti me. Pist. Etiamne ultro tuis me prolectas probris? | |
| Mnes. Quid? amas Bacchidem? Pist. Duas ergo hic intus eccas Bacchides. | |
| M. Quid? duas? P. Átque ambas sorores. M. Loqueris nunc nugas sciens. | |
| Pist. Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, | 570 |
| tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. M. Immo ibo, mane. | |
| Pist. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. M. Sequor.— |