| IV.i | |
| Parasitvs Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi, | 573 |
| militis, qui amicam secum avexit ex Samo. | |
| nunc me ire iussit ad eam et percontarier, | 575 |
| utrum aurum reddat anne eat secum semul. | |
| tu dudum, puere, cum illac usque isti semul: | |
| quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores. | |
| recede hinc dierecte. ut pulsat propudium! | |
| comesse panem tris pedes latum potes, | 580 |
| fores pultare nescis. ecquis in aedibust? | |
| heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? | |
| ecquis éxit? |