| IV.ii | |
| Pistoclervs Quid istuc? quae istaec est pulsatio? | 583 |
| * quae te mala crux agitat, quí ad istunc modum | |
| alieno viris tuas extentes ostio? | 585 |
| fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi? | |
| Par. Adulescens, salve. Pist. Salve. sed quem quaeritas? | |
| Par. Bacchidem. Pist. Vtram ergo? Par. Nil scio nisi Bacchidem. | |
| paucis: me misit miles ad eam Cleomachus, | |
| vel ut ducentos Phílippos reddat aureos | 590 |
| vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul. | |
| Pist. Non it. negat se ituram. abi et renuntia. | |
| alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus. | |
| Par. Nimis iracunde. Pist. At scin quam iracundus siem? | |
| ne tíbi hercle haud longe est os ab infortunio, | 595 |
| ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt. | |
| Par. Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, | |
| ne nucifrangibula excussit ex malis meis. | |
| tuo ego istaec igitur dicam illi periculo. | |
| Pist. Quid ais tu? Par. Ego istuc illi dicam. Pist. Dic mihi, | 600 |
| quis tu es? Par. Illius sum integumentum corporis. | |
| Pist. Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's. | |
| Par. Sufflatus ille huc veniet. Pist. Dirrumptum velim. | |
| Par. Numquid vis? Pist. Abeas. celeriter factost opus. | |
| Par. Vale, dentifrangibule.—Pist. Et tu, integumentum, vale. | 605 |
| in eum nunc haec res vénit locum, ut quid consili | |
| dem meo sodali super amica nesciam, | |
| qui iratus renumeravit omne aurum patri, | |
| neque nummus ullust qui reddatur militi. | |
| sed huc concedam, nam concrepuerunt fores. | 610 |
| Mnesilochus eccum maestus progreditur foras. |