| IV.iii | |
| Mnesilochvs Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato, | 612 |
| sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, | |
| incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo, | |
| malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo | 615 |
| ego esse áliis. credibile hóc est? | 615a |
| nequiór nemost neque indígnior quoi | 616 |
| di béne faciant neque quém quisquam | 616a |
| homo aút amet aut ádeat. | 617 |
| inimícos quam amícos aequómst med habére, | |
| malós quam bonós par magís me iuváre. | |
| ómnibus probris, quae ímprobis viris | 620 |
| dígna sunt, dígnior núllus est homo; | |
| quí patri réddidi omne aúrum amans, <mihi> | |
| quód fuit praé manu. súmne ego homo miser? | |
| pérdidi mé simulque óperam Chrysali. | |
| Pi. Consólandus hic mist, íbo ad eum. | 625 |
| Mnesíloche, quid fit? Mn. Périi. | |
| Pi. Di mélius faciant. Mn. Périi. | 626a |
| Pi. Non táces, insipiens? Mn. Táceam? | 627 |
| Pi. Sanús satis non es. Mn. Périi. | 627a |
| múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt. | 628 |
| criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui. | |
| Pi. Heia, bonum habe ánimum. Mn. Vnde habeam? mortuos pluris pretist | 630 |
| quam égo sum. Pi. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc, | |
| eum ego meis dictis malis his foribus atque hac <platea abegi>; | |
| reppuli, reieci hominem. Mn. Quid mi id prodest? <quom ipse veniet,> | |
| quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio. | |
| Pi. Si mihi sit, nón pollicear. Mn. Scio, dares, novi <tuom>. | 635 |
| sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <eó quod amas tamen> | |
| nunc agitas sat tute tuarum rérum; <sin libér sies> | |
| egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te? <non potest>. | |
| Pi. Tace modo: deus respiciet nos aliquis. Mn. Nugae. <vale>. | 638a |
| P. Mane. M. Quid est? P. Tuam cópiam eccam Chrysalum video. <tace.> | 639 |