| IV.iv | |
| Chrysalvs Hunc hóminem decet auro éxpendi, huic décet statuam statui éx auro; | 640 |
| nam dúplex hodie facinús feci, duplicíbus spoliis sum adféctus. | |
| érum maiorem méum ut ego hodie lúsi lepide, ut lúdificatust. | |
| cállidum senem cállidis dolis | |
| cómpuli et pérpuli, mi ómnia ut créderet. | |
| núnc amanti ero fílio senis, | 645 |
| quícum égo bibo, quícum édo et amo, | |
| régias cópias aúreasque óptuli, | |
| út domo súmeret neú foris quaéreret. | |
| nón mihi istí placent Pármenonés, Syri, | |
| quí duas aut trís minas aúferunt eris. | 650 |
| néquius nil ést quam egens cónsili servós, nisi | |
| hábet multipotens péctus: | |
| úbicumque usús siet, péctore expromát suo. | |
| nullús frugi esse pótest homo, | |
| nisi qui ét bene et mále facere tenet. | 655 |
| ímprobis cum ímprobus sit, hárpaget fúribus, | |
| fúretur quód queat, | |
| vórsipellem frúgi cónvenit esse hominem, | |
| péctus quoi sapít: bonus sít bonis, malus sít malis; | 659-660 |
| utcúmque res sit, ita ánimum hábeat. | 662 |
| séd lubet scíre quantum aúrum erus sibi | |
| démpsit et quíd suo réddidit patri. | |
| sí frugi est, Hérculem fécit ex patre: | 665 |
| décimam partem eí dedit, síbi novem abstulit. | |
| séd quem quaero óptume eccum óbviam mihi est. | |
| núm qui nummi éxciderúnt, ere, tibi, | |
| quod síc terram optuére? | 668a |
| quid vós maestos tam trístesque esse cónspicor? | 669 |
| non plácet nec temere est étiam. quin mihi réspondetis? | 670 |
| Mnes. Chrýsale, occidi. Chrys. Fortassis tu auri dempsisti parum? | |
| Mnes. Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum. | |
| Chrys. Quid igitur, stulte? <an tu,> quoniam occasio ad eam rem fuit | |
| mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, | |
| sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus? | 675 |
| an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret? | |
| Mnes. Erras. Chrys. At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter. | |
| Mnes. Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris. | |
| occidi. Chrys. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali. | |
| Mnes. Perii. Chrys. Quid ita? Mnes. Quia patri omne cum ramento reddidi. | 680 |
| Chrys. Reddidisti? M. Reddidi. C. Omnene? M. Oppido. C. Occisi sumus. | |
| qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum? | |
| Mnes. Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale, | |
| mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi | |
| meo patri. Chrys. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri? | 685 |
| Mnes. Mé id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. Chrys. Em, | |
| istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum; | |
| nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex. | |
| Mnes. Ego patrem exoravi. Chrys. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor? | |
| Mnes. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat; | 690 |
| atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale. | |
| Chrys. Quid vis curem? Mnes. Vt ad senem etiam álteram facias viam. | |
| compara, fabricare finge quod lubet, conglutina, | |
| ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas. | |
| Chrys. Vix videtur fieri posse. Mnes. Perge, ac facile ecfeceris. | 695 |
| Chrys. Quam, malum, fácile, quem mendaci prendit manufesto modo? | |
| quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere. | |
| Mnes. Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi. | |
| Chrys. Quid dixit? Mnes. Si tu illum solem sibi solem esse diceres, | |
| se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies. | 700 |
| Chrys. Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit. | |
| Mnes. Nunc quid nos vis facere? Chrys. Énim nil nisi ut ametis impero. | |
| ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo. | |
| quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo? | |
| sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi. | 705 |
| Mnes. Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide. | |
| Chrys. Ego dabo. Mnes. Tum nobis opus est sumptu. C. Ah, placide volo | |
| unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam. | |
| de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem; | |
| ea ballista si pervortam turrim et propugnacula, | 710 |
| recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus: | |
| si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus, | |
| sicut animus sperat. Pist. Apud test animus noster, Chrysale. | |
| Chrys. Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito | |
| Pist. Quid? C. Stilum, ceram et tabellas, linum. P. Iam faxo hic erunt.— | 715 |
| Mnes. Quid nunc es facturus? id mihi dice. Chrys. Coctumst prandium? | |
| vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia? | |
| Mnes. Sicut dicis. Chrys. Pistoclero nulla amica est? M. Immo adest. | |
| alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides. | |
| Chrys. Quid tu loquere? Mnes. Hoc, ut futuri sumus. Chrys. Vbist biclinium | 720 |
| vobis stratum? Mnes. Quid id exquaeris? Chrys. Res itast, dici volo. | |
| nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar. | |
| Mnes. Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice. | |
| Chrys. Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus. | 724-725 |
| Pist. Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost. | 726 |
| Chrys. Quid parasti? Pist. Quae parari tu iussisti ómnia. | |
| Chrys. Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. Mnes. Quid postea? | |
| Chrys. Quod iubebo scribito istic. nam propterea <te> volo | |
| scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat. | 730 |
| scribe. Mnes. Quid scribam? Chrys. Salutem tuo patri verbis tuis. | |
| Pist. Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius. | |
| C. Ne interturba. M. Iam imperatum in cera inest. C. Dic quem ad modum. | |
| Mnes. 'Mnesilochus salutem dicit suo patri.' Chrys. Adscribe hoc cito: | |
| 'Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater, | 735 |
| quia tibi aurum reddidi et quía non te fraudaverim.' | |
| Pist. Mane dum scribit. Chrys. Celerem oportet esse amatoris manum. | |
| P. Atque † idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito. | |
| M. Loquere. hoc scriptumst. C. 'Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi, | |
| sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat; | 740 |
| et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito. | |
| Mnes. Dic modo. Chrys. 'Atque id pollicetur se daturum aurum mihi, | |
| quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater. | |
| sed, pater, vide né tibi hodie verba det: quaeso cave.' | |
| M. Loquere porro. C. Adscribe dum etiam. M. Loquere quid scribam modo. | 745 |
| Chrys. 'Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris, | |
| ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.' | |
| cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito. | |
| Mnes. Obsecro, quid istís ad istunc usust conscriptis modum, | |
| ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi? | 750 |
| Chrys. Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi? | |
| mea fiducia ópus conduxi et meo periclo rem gero. | |
| Mnes. Aequom dicis. C. Cedo tabellas. M. Accipe. C. Animum advortite. | |
| Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio | |
| cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst, | 755 |
| atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito. | |
| Pist. Numquid aliud? Chrys. Hoc, atque etiam: úbi erit accubitum semel, | |
| ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum. | |
| Pist. O imperatorem probum! Chrys. Iam bis bibisse oportuit. | |
| Mnes. Fugimus.—Chrys. Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum. | 760 |