| IV.vi | |
| Nicobvlvs Nimium illaec res est magnae dividiae mihi, | 770 |
| supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum. | |
| Chrys. Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi | |
| adeundi ad hominem tempus. Nic. Quis loquitur prope? | |
| atque hic quidem, opinor, Chrysalust. Chrys. Accessero. | |
| Nic. Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo | 775 |
| in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? | |
| taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum | |
| gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, | |
| ut tua iam virgis latera lacerentur probe | 779-780 |
| ferratusque in pistrino aetatem conteras. | 781 |
| omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua. | |
| Chrys. Men criminatust? optimest: ego sum malus, | |
| ego sum sacer, scelestus. specta rem modo; | |
| ego verbum faciam <nullum>. Nic. Etiam, carnufex, | 785 |
| minitare? Chrys. Nosces tu illum actutum qualis sit. | |
| nunc has tabellas ferre me iussit tibi. | |
| orabat, quod istic esset scriptum ut fieret. | |
| Nic. Cedo. Chrys. Nosce signum. Nic. Novi. ubi ipse est? Chrys. Nescio. | |
| nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia. | 790 |
| scio me ésse servom. nescio etiam id quod scio. | |
| nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit; | |
| pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus. | |
| Nic. Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.— | |
| Chrys. Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat. | 795 |
| servos arcessit intus qui me vinciant. | |
| bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis. | |
| sed conticiscam, nam audio aperiri fores. |