| IV.vii | |
| Nic. Constringe tu illi, Artamo, actutum manus. | 799 |
| Chrys. Quid feci? Nic. Impinge pugnum, si muttiverit. | 800 |
| quid hae locuntur litterae? Chrys. Quid me rogas? | |
| ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli. | |
| Nic. Eho tu, * loquitatusne es gnato meo | |
| male per sermonem, quia mi id aurum reddidit, | |
| et te dixisti id aurum ablaturum tamen | 805 |
| per sycophantiam? Chrys. Egone istuc dixi? Nic. Ita. | |
| Chrys. Quis homost qui dicat me dixisse istuc? Nic. Tace, | |
| nullus homo dicit: hae tabellae te arguont, | |
| quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent. | |
| Chrys. Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius: | 810 |
| egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine. | |
| Nic. Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo | |
| ut pergraecetur tecum, tervenefice. | |
| Chrys. O stulte, stulte, nescis nunc venire te; | |
| atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat. | 815 |
| Nic. Responde: quis me vendit? Chrys. Quem di diligunt | |
| adulescens moritur, dum valet sentit sapit. | |
| hunc si ullus deus amaret, plus annis decem, | |
| plus iam viginti mortuom esse oportuit: | |
| terrai ódium ámbulat, iam nil sapit | 820 |
| nec sentit, tantist quantist fungus putidus. | |
| Nic. Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc | |
| intro atque adstringite ad columnam fortiter. | |
| numquam auferes hinc aurum. Chrys. Át qui iam dabis. | |
| Nic. Dabo? Chrys. Atque orabis me quidem ultro ut auferam, | 825 |
| cum illum rescisces criminatorem meum | |
| quanto in periclo et quanta in pernicie siet. | |
| tum libertatem Chrysalo largibere; | |
| ego adeo numquam accipiam. Nic. Dic, scelerum caput, | |
| dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius? | 830 |
| Chrys. Sequere hac me, faxo iam scies. Nic. Quo gentium? | |
| Chrys. Tres unos passus. Nic. Vel decem. Chrys. Agedum tu, Artamo, | |
| forem hanc pauxillum áperi; placide, ne crepa; | |
| sat est. accede huc tu. viden convivium? | |
| Nic. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem. | 835 |
| Chrys. Qui sunt in lecto illo altero? Nic. Interii miser. | |
| Chrys. Novistine hominem? Nic. Novi. Chrys. Dic sodes mihi, | |
| bellan videtur specie mulier? Nic. Admodum. | |
| Chrys. Quid illám, meretricemne esse censes? Nic. Quippini? | |
| Chrys. Frustra es. Nic. Quis igitur obsecrost? Chrys. Inveneris. | 840 |
| ex me quidem hodie numquam fies certior. |