| IV.viii | |
| Cleomachvs Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius, | 842 |
| per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost? | |
| Nic. Quis illést? Chrys. Per tempus hic venit miles mihi. | |
| Cleom. Non me arbitratur militem, sed mulierem, | 845 |
| qui me meosque non queam defendere. | |
| nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat, | |
| ni illum exanimalem faxo, si convenero, | |
| nive exheredem fecero vitae suae. | |
| Nic. Chrysale, quis ille est qui minitatur filio? | 850 |
| Chrys. Vir hic ést illius mulieris quacum accubat. | |
| Nic. Quid, vir? Chrys. Vir, inquam. Nic. Nuptanest illa, obsecro? | |
| Chrys. Scies haúd multo post. Nic. Oppido interii miser. | |
| Chrys. Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus? | |
| age nunc vincito me, auscultato filio. | 855 |
| dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit? | |
| Nic. Quid nunc ego faciam? Chrys. Iube sis me exsolvi cito; | |
| nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet. | |
| Cleom. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim, | |
| quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem. | 860 |
| Chrys. Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes? | |
| Nic. Exsolvite istum. perii, pertimui miser. | |
| Cleom. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom, | |
| faxo se haud dicat nactam quem derideat. | |
| Chrys. Pacisci cum illo paulula pecunia | 865 |
| potes. Nic. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet, | |
| dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet. | |
| Cleom. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi, | |
| iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido. | |
| Nic. Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro, | 870 |
| pacisce quid vis. Chrys. Ibo et faciam sedulo. | |
| quid clamas? Cleom. Vbi erus tuos est? Chrys. Nusquam. nescio. | |
| vis tibi ducentos nummos iam promittier, | |
| ut ne clamorem hic facias neu convicium? | |
| Cleom. Nihil est quod malim. Chrys. Atque ut tibi mala multa ingeram? | 875 |
| Cleom. Tuo arbitratu. Nic. Vt subblanditur carnufex. | |
| Chrys. Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi. | |
| tu aurum rogato; ceterum verbum sat est. | |
| Nic. Quid fít? Chrys. Ducentis Phílippis rem pepigi. Nic. Ah, salus | |
| mea, servavisti me. quam mox dico 'dabo'? | 880 |
| Chrys. Roga hunc tu, tu promitte huic. Nic. Promitto, roga. | |
| Cleom. Ducentos nummos aureos Philippós probos | |
| dabin? Chrys. 'Dabuntur' inque. responde. Nic. Dabo. | |
| Chrys. Quid nunc, impure? numquid debetur tibi? | |
| quid illí molestu's? quid illum morte territas? | 885 |
| et ego te et ille mactámus infortunio. | |
| si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: | |
| qua quidem te faciam, si tu me inritaveris, | |
| confossiorem soricina nenia. | |
| iam dudum hercle equidem sentio, suspicio | 890 |
| quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere. | |
| Cleom. Immo est quoque. Chrys. Ita me Iuppiter Iuno Ceres | |
| Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus | |
| Castor Polluces Mars Mercurius Hercules | |
| Summanus Sol Saturnus dique omnes ament, | 895 |
| ut ille cum illa neque cubat neque ambulat | |
| neque osculatur neque illud quod dici solet. | |
| Nic. Vt iurat! servat me ille suis periuriis. | |
| Cleom. Vbi nunc Mnesilochus ergost? Chrys. Rus misit pater. | |
| illa autem in arcem ábiit aedem visere | 900 |
| Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi. | |
| Cleom. Abeo ad forum igitur. Chrys. Vél hercle ín malam crucem. | |
| Cleom. Hodie exigam aurum hoc? Chrys. Exige, ac suspende te: | |
| ne supplicare <hunc> censeas <tibi>, nihili homo.— | |
| ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro | 905 |
| deos immortales) ire huc intro ad filium. | |
| Nic. Quid eo intro ibis? Chrys. Vt eum dictis plurumis | |
| castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum. | |
| Nic. Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro, | |
| cave pársis in eum dicere. Chrys. Etiam me mones? | 910 |
| satin est si plura ex me audiet hodie mala, | |
| quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?— | |
| Nic. Lippi illic oculi servos est simillimus: | |
| si non est, nolis esse neque desideres; | |
| si est, abstinere quin attingas non queas. | 915 |
| nam ni illic hodie forte fortuna hic foret, | |
| miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua | |
| atque obtruncaret moechum manufestarium. | |
| nunc quasi ducentis Phílippis emi filium, | |
| quos dare promisi militi: quos non dabo | 920 |
| temere etiam prius quam filium convenero. | |
| numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo; | |
| verum lubet etiam mi has perlegere denuo: | |
| aequomst tabellis consignatis credere.— |