| IV.ix | |
| Chrysalvs Atrídae duo fratrés cluent fecísse facinus máxumum, | 925 |
| quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu | |
| armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus | |
| mille cum numero navium decumo anno post subegerunt. | |
| non pedibus termento fuit praeut égo erum expugnabo meum | |
| sine classe sineque exercitu et tanto numero militum. | 930 |
| [cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.] | |
| nunc prius quam húc senex venit, libet lámentari dum éxeat. | |
| o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, | |
| qui misere male mulcabere quadringéntis Philippis aureis. | |
| nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero | 935 |
| non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum. | |
| [Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est | |
| relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat; | |
| Bacchidem habet secum: ille olim hábuit ignem qui signum daret, | |
| hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.] | 940 |
| tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo ínsunt milites | |
| armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc. | |
| atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum: | |
| exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis. | |
| nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio; | 945 |
| miles Menelaust, ego Agamemno, ídem Vlixes Lartius, | |
| Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae; | |
| is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio. | |
| nam illi ítidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum: | |
| <ín> dolis ego prénsus sum, ille mendícans paene invéntus interiit, | 950 |
| dum íbi exquirit fata Iliorum; adsímiliter mi hodie óptigit. | |
| vínctus sum, sed dólis me exemi: item se ílle servavít dolis. | |
| Ílio tria fuísse audivi fáta quae illi fórent exitio: | |
| signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors; | |
| tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur: | 955 |
| paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio. | |
| nam dúdum primo ut díxeram nostró seni mendácium | |
| et de hóspite et de auro ét de lembo, ibi sígnum ex arce iam abstuli. | |
| iam dúo restabant fáta tunc, nec mágis id ceperam óppidum. | |
| post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum, | 960 |
| cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis. | |
| [íbi vix me exsolvi: íd periclum adsímilo, Vlixem ut praédicant | |
| cógnitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se | |
| blanditiis exemit et persuasit sé ut amitteret, | |
| ítem ego dolis me illo éxtuli e períclo et decepí senem.] | 965 |
| post cúm magnifico mílite, urbes vérbis qui inermús capit, | |
| conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni: | |
| eum ego ádeo uno mendácio devíci, uno ictu extémpulo | |
| cépi spolia. is núnc ducentos númmos Philippos míliti, | |
| quos dáre se promisít, dabit. | 970 |
| nunc álteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur | |
| Ílio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites. | |
| [sed Príamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo, | |
| quadringéntos filios habet átque equidem omnis lectos sine probro: | |
| eos égo hodie omnis contruncabo duóbus solis ictibus.] | 975 |
| [nunc Príamo nostro si ést quis emptor, cómptionalém senem | |
| vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.] | |
| sed Príamum adstantem eccum ánte portam vídeo. adibo atque adloquar. | |
| Nicobvlvs Quóianam vox própe me sonat? Chrys. O Nicobule. Nic. Quid fit? | |
| quíd quod te misi, écquid egísti? Chrys. Rógas? congredere. Nic. Gradior. | 980 |
| Chrys. Optumus sum oratór. ad lacrumas coégi hominem cástigando | |
| maleque dictis, quae quidem quívi comminisci. Nic. Quid ait? C. Verbum | |
| nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar; | |
| tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit. | |
| tíbi me iussit dare, sed metuo, né idem cantent quod priores. | 985 |
| nosce signum. estne eius? Nic. Novi. libet perlegere has. C. Perlege. | |
| nunc súperum limen scínditur, nunc ádest exitium Ílio, | |
| turbát equos lepide lígneus. Nic. Chrysále, ades, dum ego has pérlego. | |
| Chrys. Quid mé tibi adesse opus ést? N. Volo, [ut quod iubeo facias] | 988a |
| út scias quae hic scrípta sient. | 989 |
| Chrys. Níl moror neque scíre volo. | 989a |
| Nic. Támen ades. Chrys. Quid opúst? Nic. Taceas: | 990 |
| quód iubeo id faciás. Chrys. Adero. | 990a |
| Nic. Eúge litterás minutas. Chrys. Quí quidem videát parum; | 991 |
| vérum, qui satis vídeat, grandes sátis sunt. Nic. Animum advórtito igitur. | |
| Chrys. Nólo inquam. Nic. At volo ínquam. Chrys. Quid opust? Nic. Át enim id quod te iúbeo facias. | |
| Chrys. Iústumst <ut> tuós tibi servos tuo árbitratu sérviat. | |
| Nic. Hoc áge sis nunciam. C. Vbi lubet, recita: aúrium operam tíbi dico. | 995 |
| Nic. Ceraé quidem haud parsit néque stilo; | |
| sed quídquid est, pellégere certumst. | 996a |
| 'Patér, ducentos Phílippos quaeso Chrýsalo | 997 |
| da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.' | |
| malum quidem hercle magnum. Chrys. Tibi dico. Nic. Quid est? | |
| Chrys. Non prius salutem scripsit? Nic. Nusquam sentio. | 1000 |
| Chrys. Non dabis, si sapies; verum si das maxume, | |
| ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi: | |
| nam ego non laturus sum, si iubeas maxume. | |
| sat sic suspectus sum, cum careo noxia. | |
| Nic. Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego. | 1005 |
| Chrys. Inde a principio iam inpudens epistula est. | |
| Nic. 'Pudet prodire me ad te in conspectum, pater: | |
| tantum flagitium te scire audivi meum, | |
| quod cum peregrini cubui uxore militis.' | |
| pol haud derides; nam ducentis aureis | 1010 |
| Philippís redemi vitam ex flagitio tuam. | |
| Chrys. Nihil est illorum quin ego illi dixerim. | |
| Nic. 'Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater, | |
| ne me, in stultitia si deliqui, deseras. | |
| ego animo cupido atque oculis indomitis fui; | 1015 |
| persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.' | |
| prius té cavisse ergo quám pudere aequom fuit. | |
| Chrys. Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia. | |
| Nic. 'Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus | |
| me obiurigavit plurumis verbis malis, | 1020 |
| et me meliorem fecit praeceptis suis, | |
| ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.' | |
| Chrys. Estne istuc istic scriptum? Nic. Em specta, tum scies. | |
| Chrys. Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus. | |
| Nic. 'Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater, | 1025 |
| da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.' | |
| Chrys. Ne unum quidem hercle, si sapis. Nic. Sine perlegam. | |
| 'ego ius iurandum verbis conceptis dedi, | |
| daturum id me hodie mulieri ante vesperum, | |
| prius quam á me abiret. nunc, pater, ne perierem | 1030 |
| cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest, | |
| quam propter tantum damni feci et flagiti. | |
| cave tíbi ducenti nummi dividiae fuant; | |
| sescenta tanta reddam, si vivo, tibi. | |
| vale atque haec cura'. quid nunc censes, Chrysale? | 1035 |
| Chrys. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo, | |
| neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet, | |
| fecisse dicas de mea sententia. | |
| verum, ut ego opinor, sí ego in istoc sim loco, | |
| dem potius aurum quam illum corrumpi sinam. | 1040 |
| duae condiciones sunt: utram tu áccipias vide: | |
| vel ut aurum perdas vel ut amator perieret. | |
| ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo. | |
| Nic. Miseret me illius. Chrys. Tuos est, non mirum facis. | |
| si plus perdundum sit, periisse suaviust, | 1045 |
| quam illud flagitium volgo dispalescere. | |
| Nic. Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret, | |
| dum salvos esset, quam revenisset domum. | |
| quid ego istic? quod perdundumst properem perdere. | |
| binos ducentos Philippos iam intus ecferam, | 1050 |
| et militi quos dudum promisi miser | |
| et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.— | |
| Chrys. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum. | |
| scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo. | |
| edepol qui me esse dicat cruciatu malo | 1055 |
| dignum, ne ego cum íllo pignus haud ausim dare; | |
| tantas turbellas facio. sed crepuit foris: | |
| ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam. | |
| Nic. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio. | |
| ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi. | 1060 |
| Chrys. Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat. | |
| nolo ego mihi credi. Nic. Cape vero, odiose facis. | |
| Chrys. Non equidem capiam. Nic. At quaeso. C. Dico ut res se habet. | |
| Nic. Morare. Chrys. Nolo, inquam, aurum concredi mihi. | |
| vel da aliquem qui servet me. Nic. Ohe, odiose facis. | 1065 |
| Chrys. Cedo, sí necesse est. Nic. Cura hoc. iam égo huc revenero.— | |
| Chrys. Curatum est—esse te senem miserrumum. | |
| hoc est incepta efficere pulcre: bellule | |
| mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem; | |
| salute nostra atque urbe capta per dolum | 1070 |
| domum reduco íntegrum omnem exercitum. | |
| sed, spectatores, vos nunc ne miremini | |
| quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror; | |
| verum tamen accipientur mulso milites. | |
| nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.— | 1075 |