| IV.x | |
| Philoxenvs Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet, | 1076 |
| quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat, | |
| magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur. | |
| scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto; | |
| neque plácitant mores quíbus video volgo <ín> gnatos essé parentes: | 1080 |
| [duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro.] | |
| ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit; | |
| aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum. | |
| nunc Mnésilochum, quod mándavi, | |
| viso écquid eum ad virtútem aut ad | 1084a |
| frugem ópera sua compúlerit, sic | 1085 |
| ut eúm, si convenít, scio fe- | |
| cisse: eóst ingenio nátus. |