V.ii
Bacchis Quis sónitu ac tumúltu tantó nominát me atque púltat aedes? 1120
Nic. Ego átque hic. Bacch. Quid hóc est negóti nam, amábo?
quis hás huc ovís adegit? 1121a
Nic. Ovís nos vocánt pessumaé. Soror Pastor hárum 1122
dormít, quom haec eunt síc a pecú balitántes.
Bacch. At pól nitent, haud sórdidae vidéntur ambae.
Sor. Attonsae haé quidem ámbae usque súnt. Phil. Vt vidéntur 1125
derídere nós. Nic. Sine suo úsque arbitrátu.
Bacch. Rerín ter in annó tu has tónsitari?
Sor. Pol hódie altera iám bis detónsa certo est.
Bacch. Vetulaé sunt, † thimiame. Sor. At bonás fuisse crédo.
Bacch. Vidén limulís, obsecró, ut intuéntur? 1130
Sor. Ecástor sine ómni arbitrór malitia ésse.
Phil. Merito hóc nobis fít, qui quidem húc venerímus.
Bacch. Cogántur quidem íntro. Sor. Haud sció quid eo opús sit,
quae néc lac nec lánam ullam habént. sic sine ástent.
exsólvere quánti fuére, omnis frúctus 1135
iam illís decidít. non vidés, ut palántes
solaé liberaé
grasséntur? quin aetate crédo esse mútas:
ne bálant quidém, quom a pecú cetero ábsunt. 1138a
stultae átque haud malaé videntur. 1139
Sor. Revórtamur íntro, sorór. Nic. Ilico ámbae 1140
manéte: haec ovés volunt vos. 1140a
Sor. Pródigium hoc quidémst: humana nós voce appellánt oves. 1141
Nic. Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.
Bacch. Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?
Phil. Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos. 1145
Nic. Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,
arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.
B. Soror, ést quod te volo sécreto. S. Eho, amábo. N. Quo illaec ábeunt?
Bacch. Senem illúm tibi dedo ultériorem, lepide út lenitum réddas; 1150
ego ad húnc iratum adgrédiar, <si> possúmus nos hos intro ínlicere huc.
S. Meum pénsum ego lepide accúrabo, quamquam ódiost mortem ampléxari.
B. Facito út facias. S. Taceás. tu tuom facito: égo quod dixi haud mútabo.
Nic. Quid illaéc illic in cónsilio duae sécreto consúltant?
Phil. Quid aís tu, homo? Nic. Quid mé vis? 1155
Phil. Pudet dícere me tibi quíddam. 1155a
N. Quid est quód pudeat? P. Sed amíco homini tibi quód volo credere cértumst. 1156
nihilí sum. Nic. Istuc iam prídem scio. sed quí nihili es? id mémora.
Phil. Tactús sum vehementér visco;
cor stímulo foditur. Nic. Pól tibi multo
aequíus est coxendícem.
sed quíd istuc est? etsí iam ego ipsus quid sít probe scire putó me; 1160
verum aúdire etiam ex té studeo. Phil. Viden hánc? Nic. Video. Phil. Haud mala est múlier.
Nic. Pol véro ista mala et tú nihili. Phil. Quid múlta? ego amo. Nic. An amas? Phil. ναὶ γάρ.
Nic. Tun, hómo putide, amatór istac fieri aétate audes? Phil. Quí non?
Nic. Quia flágitium est. Phil. Quid opúst verbis? meo fílio non sum irátus,
neque té tuost aequom esse íratum: si amánt, sapienter fáciunt. 1165
Bacch. Sequere hác. Nic. Eunt eccas tándem
probri pérlecebrae et persuástrices.
quid núnc? etiam reddítis nobis
filiós et servom? an ego éxperior
tecúm vim maiorem? Phil. Ábin hinc?
non hómo tu quidem es, qui istóc pacto tam lépidam inlepide appélles.
Bacch. Senex óptime quantumst ín terra, sine <me> hóc exorare ábs te, 1170
ut istúc delictum désistas tanto ópere ire oppugnátum.
Nic. Ni abeás, quamquam tu bélla es,
malum tíbi magnum dabo iám. Bacch. Patiar,
non métuo, ne quid míhi doleat
quod férias. Nic. Vt blandíloquast!
ei míhi, metuo. Sor. Hic magis tránquillust.
Bacch. I hac mécum intro atque ibi, sí quid vis, 1175
filiúm concastigáto.
N. Abin á me, scelus? B. Sine, méa pietas, te exorem. N. Exores tú me?
S. Ego quídem ab hoc certe exórabo. P. Immo ego te óro, ut me intro abdúcas.
Sor. Lepidúm te. Phil. At scin quo pácto me ad te intro ábducas? Sor. Mecum út sis.
Phil. Omnía quae cupio cómmemoras.
Nic. Vidi égo nequam homines, vérum te
nemínem deteriorem. Phil. Íta sum. 1180
Bacch. I hac mécum intro, ubi tibi sít lepide victíbus, vino atque unguéntis.
Nic. Satis, sátis iam vostrist cónvivi:
me níl paenitet ut sim ácceptus:
quadringéntis Philippis fílius me et
Chrysálus circumduxérunt.
quem quídem ego ut non excrúciem,
altérum tantum auri nón meream.
Bacch. Quid tándem, si dimídium auri 1185
reddítur, in hac mecum íntro? atque ut
eis délicta ignoscás. Phil. Faciet.
Nic. Minime, nolo. nil móror, sine sic.
malo íllos ulcisci ámbo.
Phil. Etiám tu, homo nihili? quód di dant boni cáve culpa tua amissis:
dimídium auri datur: áccipias, potésque et scortum accúmbas.
Nic. Egon úbi filius corrúmpatur meus, íbi potem? Phil. Potandumst. 1190
Nic. Age iam, íd ut ut est, étsi est dédecori, patiár, facere inducam ánimum:
egon, cum haéc cum illo accubet, ínspectem? Bacch. Immo equidém pol tecum accúmbam,
te amábo et te amplexábor. 1192a
Nic. Caput prúrit, perii, víx negito. 1193
Bacch. Non tíbi venit in mentém, amabo,
si dúm vivas tibi béne facias
tam pól id quidem esse haud perlónginquom, 1195
neque, si hóc hodie amissís, post in
morte éventurum esse úmquam? 1195a
N. Quid agó? P. Quid agas? rogitás etiam? N. Libet ét metuo. B. Quid métuis? 1196
Nic. Ne obnóxius filio sim ét servo. Bacch. Mel méum, amabo, etsi haec fíunt,
tuost: únde illum sumére censes, nisi quód tute illi déderis?
hanc véniam illis sine te éxorem. Nic. Vt terebrát! satin offirmátum
quod míhi erat, id me exórat? 1200
tua sum ópera et propter te ímprobior. Bacch. Nemínis quam mea mavéllem.
satin égo istuc habeo fírmatum? Nic. Quod sémel dixi haud mutábo.
Bacch. It diés, ite intro accúbitum,
filií vos exspectánt intus. Nic. Quam quídem actutum emoriámur.
S. Vespér hic est, sequimini. N. Dúcite nos quo lúbet tamquam quidem addíctos. 1205
Bacch. Lepide ípsi hi sunt captí, suis qui filiís fecere insídias.
Grex Hí senes nisi fuíssent nihili iam índe ab adulescéntia,
non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,
ut apud lenones rivales filiis fierent patres. 1210
spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.