II.ii
Pistoclervs Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere, 178
qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:
ita me vadatum amore vinctumque adtines. 180
Chrys. Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
o Pistoclere, salve. Pist. Salve, Chrysale.
Chrys. Compendi verba multa iam faciam tibi.
venire tu me gaudes: ego credo tibi;
hospitium et cenam pollicere, ut convenit 185
peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.
salutem tibi ab sodáli solidam nuntio:
rogabis me úbi sit: vivit. Pist. Nempe recté valet?
Chrys. Istuc volebam ego ex te percontarier.
Pist. Qui scire possum? Chrys. Nullus plus. Pist. Quemnam ad modum? 190
Chrys. Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
animast amica amanti: sí abest, nullus est;
si adest, res nullast: ipsus est—nequam et miser.
sed tu quid factitasti mandatis super? 195
Pist. Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,
non impetratum id advenienti ei redderem?
regiones colere mavellem Acherunticas.
Chrys. Eho, an ínvenisti Bacchidem? Pist. Samiam quidem. 199-200
Chrys. Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens; 201
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
Pist. Iamne ut soles? Chrys. Dic ubi ea nunc est, obsecro.
Pist. Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.
Chrys. Vt istúc est lepidum: proximae viciniae 205
habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi? Pist. Rogas?
immo unice unum plurimi pendit. Chrys. Papae.
Pist. Immo ut eam credis? misera amans desiderat.
Chrys. Scitum istuc. Pist. Immo, Chrysale, em non tantulum
umquam intermittit tempus quin eum nominet. 210
Chrys. Tanto hercle melior. Pist. Immo—Chrys. Immo hercle abiero
potius. Pist. Num invitus rem bene gestam audis eri?
Chrys. Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.
etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,
nullam aeque invitus specto, sí agit Pellio. 215
sed Bacchis etiam fortis tibi visast? Pist. Rogas?
ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.
Chrys. Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,
quod ames paratumst: quod des inventost opus.
nam istic fortasse auro est opust. Pist. Phílippeo quidem. 220
Chrys. Atque eo fortasse iám opust. Pist. Immo etiam prius:
nam iam huc adveniet miles. Chrys. Et miles quidem?
Pist. Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.
Chrys. Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.
domist: non metuo nec <ego> quoiquam supplico, 225
dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.
abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito
Mnesilochum adesse Bacchidi. Pist. Faciam ut iubes.—
Chrys. Negotium hoc ad me adtinet aurarium.
mille et ducentos Philippos áttulimus aureos 230
Epheso, quos hospes debuit nostro seni.
inde ego hodie aliquam machinabor machinam,
unde aurum efficiam amanti erili filio.
sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?