| CAPTIVI | |
| PROLOGVS | |
| Hos quos videtis stare hic captivos duos, | 1 |
| †illi qui astant, hi stant ambo, non sedent; | |
| hoc vos mihi testes estis me verum loqui. | |
| senex qui hic habitat Hegio est huius pater. | |
| sed is quo pacto serviat suo sibi patri, | 5 |
| id ego hic apud vos proloquar, si operam datis. | |
| seni huic fuerunt filii nati duo; | |
| alterum quadrimum puerum servos surpuit | |
| eumque hínc profugiens vendidit in Alide | |
| patri huius. iam hoc tenetis? * optume est. | 10 |
| negát hercle ille ultimus. accedito. | |
| si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules, | |
| quando histrionem cogis mendicarier. | |
| ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum. | |
| vos qui potestis ope vestra censerier, | 15 |
| accipite relicuom: alieno uti nil moror. | |
| fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri | |
| domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit. | |
| is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo | |
| peculiarem, quia quasi una aetas erat. | 20 |
| hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater; | |
| enim véro di nos quasi pilas homines habent. | |
| rationem habetis, quo modo unum amiserit. | |
| postquam belligerant Aetoli cum Aleis, | |
| ut fit in bello, capitur alter filius: | 25 |
| medicus Menarchus emit ibidem in Alide. | |
| coepit captivos commercari hic Aleos, | |
| si quem reperire possit qui mutet suom, | |
| illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist. | |
| et quoniam heri indaudivit, de summo loco | 30 |
| summoque genere captum esse equitem Aleum, | |
| nil pretio parsit, filio dum parceret: | |
| reconciliare ut facilius posset domum, | |
| emít hosce e praeda ambos de quaestoribus. | |
| hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, | 35 |
| quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum. | |
| itaque inter se commutant vestem et nomina; | |
| illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus: | |
| huius íllic, hic illius hodie fert imaginem. | |
| et hic hódie expediet hanc docte fallaciam, | 40 |
| et suom erum faciet libertatis compotem, | |
| eodemque pacto fratrem servabit suom | |
| reducemque faciet liberum in patriam ad patrem, | |
| imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis | |
| plus insciens quis fecit quam prudens boni. | 45 |
| sed inscientes sua sibi fallacia | |
| ita compararunt et confinxerunt dolum | |
| itaque hi commenti, de sua sententia | |
| ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem: | |
| ita nunc ignorans suo sibi servit patri; | 50 |
| homunculi quanti sunt, quom recogito! | |
| haec res agetur nobis, vobis fabula. | |
| sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim. | |
| profecto expediet fabulae huic operam dare. | |
| non pertractate facta est neque item ut ceterae: | 55 |
| neque spurcidici insunt versus, immemorabiles; | |
| hic neque periurus leno est nec meretrix mala | |
| neque miles gloriosus; ne vereamini, | |
| quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis: | |
| foris íllic extra scaenam fient proelia. | 60 |
| nam hoc paene iniquomst, comico choragio | |
| conari desubito agere nos tragoediam. | |
| proin si quis pugnam expectat, litis contrahat: | |
| valentiorem nactus adversarium | |
| si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, | 65 |
| adeo ut spectare postea omnis oderit. | |
| abeo. valete, iudices iustissimi | |
| domi duellique duellatores optumi. |