| I.i | |
| Ergasilvs Iuventus nomen indidit Scorto mihi, | 69 |
| eo quía invocatus soleo esse in convivio. | 70 |
| scio absúrde dictum hoc derisores dicere, | |
| at ego aio recte. nam scortum in convivio | |
| sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat. | |
| estne invocatum an non <est? est> planissume; | |
| verum hercle vero nos parasiti planius, | 75 |
| quos numquam quisquam neque vocat neque invocat. | |
| quasi mures semper edimus alienum cibum; | |
| ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt, | |
| simul prolatae res sunt nostris dentibus. | |
| quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, | 80 |
| suo sibi suco vivont, ros si non cadit, | |
| item parasiti rebus prolatis latent | |
| in occúlto miseri, victitant suco suo, | |
| dum ruri rurant homines quos ligurriant. | |
| prolatis rebus parasiti venatici | 85 |
| sumus, quando res redierunt, molossici | |
| odiosicique et multum incommodestici. | |
| et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti | |
| potest parasitus frangique aulas in caput, | |
| [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. | 90 |
| quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est. | |
| nam postquam meus rex est potitus hostium— | |
| ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis; | |
| nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide, | |
| Philopolemus, huius Hegionis filius | 95 |
| senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae | |
| mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo; | |
| nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia | |
| inhonestum et maxime alienum ingenio suo: | |
| homines captivos commercatur, si queat | 100 |
| aliquem invenire, suom qui mutet filium. | |
| quod quidem ego nimis quam cupio * ut impetret; | |
| nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam. | |
| <nam> nulla est spes iuventútis, sese omnis amant; | |
| ille démum antiquis est adulescens moribus, | 105 |
| cuius númquam voltum tranquillavi gratiis. | |
| condigne pater est eius moratus moribus. | |
| nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium, | |
| unde sáturitate saepe ego exii ebrius. |