| I.ii | |
| Hegio Advorte animum sis tu: istos captivos duos, | 110 |
| heri quos emi de praeda a quaestoribus, | |
| eis indito catenas singularias | |
| istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito; | |
| sinito ambulare, si foris si intus volent, | |
| sed uti adserventur magna diligentia. | 115 |
| liber captivos avis ferae consimilis est: | |
| semel fugiendi si data est occasio, | |
| satis est, numquam postilla possis prendere. | |
| Lorarivs Omnes profecto liberi lubentius | |
| sumus quám servimus. Heg. Non videre ita tu quidem. | 120 |
| Lor. Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes? | |
| Heg. Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi. | |
| Lor. Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas. | |
| Heg. Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo. | |
| sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. | 125 |
| ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos, | |
| visam ne nocte hac quippiam turbaverint. | |
| inde mé continuo recipiam rursum domum. | |
| Erg. Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium | |
| propter sui gnati miseriam miserum senem. | 130 |
| sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, | |
| vel carnificinam hunc facere possum perpeti. | |
| Heg. Quis hic lóquitur? Erg. Ego, qui tuo maerore maceror, | |
| macesco, consenesco et tabesco miser; | |
| ossa atque pellis sum miser a macritudine; | 135 |
| neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi: | |
| foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat. | |
| Heg. Ergasile, salve. Erg. Di te bene ament, Hegio. | |
| Heg. Ne fle. Erg. Egone illum non fleam? égon non defleam | |
| Talem adulescentem? Heg. Semper sensi, filio | 140 |
| meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi. | |
| Erg. Tum denique homines nostra intellegimus bona, | |
| quom quae in potestate habuimus, ea amisimus. | |
| ego, postquam gnatus tuos potitust hostium, | |
| expertus quanti fuerit nunc desidero. | 145 |
| Heg. Alienus cum eius incommodum tam aegre feras, | |
| quid me patrem par facerest, cui ille est unicus? | |
| Erg. Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio, | |
| numquam istuc dixis neque animum induxis tuom; | |
| tibi ille únicust, mi etiam unico magis unicus. | 150 |
| Heg. Laudo, malum cum amici tuom ducis malum. | |
| nunc habe bonum animum. Erg. Eheu, huic illud dolet, | |
| quia nunc remissus est edendi exercitus. | |
| Heg. Nullumne interea nactu's, qui posset tibi | |
| remissum quem dixti imperare exercitum? | 155 |
| Erg. Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam, | |
| quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos. | |
| Heg. Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam. | |
| multis et multigeneribus opus est tibi | |
| militibus: primumdum opus est Pistorensibus; | 160 |
| eorum sunt aliquot genera Pistorensium: | |
| opus Pániceis est, opus Placentinis quoque; | |
| opus Turdetanis, opust Ficedulensibus; | |
| iam maritumi omnes milites opus sunt tibi. | |
| Erg. Vt saepe summa ingenia in occulto latent; | 165 |
| hic qualis imperator nunc privatus est. | |
| Heg. Habe modo bonum animum, nam illum confido domum | |
| in his diebus me reconciliassere. | |
| nam eccum hic captivom adulescentem <intus> Aleum, | |
| prognatum genere summo et summis ditiis: | 170 |
| hoc illum me mutare confido pote. | |
| Erg. Ita di deaeque faxint. sed num quo foras | |
| vocatus <es> ad cenam? Heg. Nusquam, quod sciam. | |
| sed quid tu id quaeris? Erg. Quia mi est natalis dies; | |
| propterea te vocari ad te ad cenam volo. | 175 |
| Heg. Facete dictum. sed si pauxillo potes | |
| contentus esse. Erg. Ne perpauxillum modo, | |
| nam istoc me assiduo victu delecto domi; | |
| age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet | |
| quae mi atque amicis placeat condicio magis, | 180 |
| quasi fundum vendam, meis me addicam legibus. | |
| Heg. Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi. | |
| sed si venturu's, temperi. Erg. Em, vel iam otium est. | |
| Heg. I modo, venare leporem: nunc irim tenes; | |
| nam meus scruposam victus commetat viam. | 185 |
| Erg. Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules: | |
| cum calceatis dentibus veniam tamen. | |
| Heg. Asper meus victus sane est. Erg. Sentisne essitas? | |
| Heg. Terrestris cena est. Erg. Sus terrestris bestia est. | |
| Heg. Multis holeribus. Erg. Curato aegrotos domi. | 190 |
| numquid vis? Heg. Venias temperi. Erg. Memorem mones.— | |
| Heg. Ibo intro atque intus subducam ratiunculam, | |
| quantillum argenti mi ápud trapezitam siet. | |
| ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.— |