| II.i | |
| Lorarii Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi, | 195 |
| decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit. | |
| domi fuístis, credo, líberi: | |
| nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust | |
| et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere. | |
| indigna digna habenda sunt, erus quae facit. | 200 |
| Captivi Oh oh oh. | 200a |
| Lor. Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus: | 201 |
| in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat. | |
| Tyndarvs At nós pudet, quia cúm catenis súmus. Lor. At pigeat póstea | |
| nostrum erum, si vos éximat vínculis, | |
| aút solutós sinat, quós argento émerit. | 205 |
| Tynd. Quid a nóbis metuit? scímus nos | |
| nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat. | |
| Lor. Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis. | |
| Philocrates Nós fugiamus? quó fugiamus? L. In patriam. P. Apage, haud nós id deceat, | |
| fúgitivos imitári. Lor. Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor. | 210 |
| Tynd. Únum exoráre vos sínite nos. Lor. Quídnam id est? | |
| Tynd. Út sine hisce arbitris | |
| átque vobis nobis détis lócum loquendi. | |
| Lor. Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc. | |
| séd brevem orátionem íncipisse. | 215 |
| Tynd. Em istúc mihi certum erat. cóncede huc. | 215a |
| Lor. Abíte ab ístis. Tynd. Obnóxii ámbo | 216 |
| vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos | |
| copia est † ea facitis nos compotes. | |
| Phil. Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul, | |
| ne arbitri dicta nostra arbitrari queant | 220 |
| neu permanet palam haec nostra fallacia. | |
| nam doli non doli sunt, nisi astu colas, | |
| sed malum maxumum, si id palam provenit. | |
| nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo, | |
| tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris | 225 |
| accúrate agátur, docte ét diligénter; | |
| tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc | |
| agéndum est. Tynd. Ero út me volés esse. Phil. Spéro. | |
| Tynd. Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite | |
| carum ófferre <mé> meum capút vilitáti. | 230 |
| Phil. Scio. Tynd. At scíre memento, quándo id quód voles habébis; | |
| nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt, | |
| dum id ímpetrant, boní sunt; | |
| sed íd ubi iam penes sése habent, | |
| éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi | 235 |
| fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo. | |
| [quód tibi suádeam, suádeam meó patri.] | |
| Phil. Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem: | |
| nám secundúm patrem tu és pater próximus. | |
| Tynd. Aúdio. Phil. Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo: | 240 |
| non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum— | |
| quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, | |
| ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, | |
| quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem— | |
| per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, | 245 |
| perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu, | |
| ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, | |
| atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris. | |
| Tynd. Scio quidem me te esse nunc et te esse me. Phil. Em istuc si potes | |
| memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia. | 250 |