| II.ii | |
| Hegio Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero. | 251 |
| ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras? | |
| Phil. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego, | |
| ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus. | |
| Heg. Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; | 255 |
| etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est. | |
| an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, | |
| quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia? | |
| Phil. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere, | |
| neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio. | 260 |
| Heg. Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius. | |
| Phil. Captus est? Heg. Ita. Phil. Non igitur nos soli ignavi fuimus. | |
| Heg. Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo. | |
| quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. Phil. Non ero | |
| quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. | 265 |
| Tynd. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet. | |
| ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet. | |
| sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem, | |
| nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe. | |
| Heg. Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. | 270 |
| Phil. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume, | |
| id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus, | |
| nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius. | |
| Tynd. Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, | |
| nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit. | 275 |
| ut facete orationem ad servitutem contulit. | |
| Heg. Quo de genere natust illic Philocrates? Phil. Polyplusio: | |
| quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum. | |
| H. Quid ipsus hic? quo honore est illic? P. Summo, atque ab summis viris. | |
| Heg. [Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,] | 280 |
| quid divitiae, suntne opimae? Phil. Vnde excoquat sebum senex. | |
| Heg. Quid pater, vivitne? Phil. Vivom, cum inde abimus, liquimus; | |
| nunc vivat<ne> necne, id Orcum scire oportet scilicet. | |
| Tynd. Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est. | |
| Heg. Quid erat ei nomen? Phil. Thensaurochrysonicochrysides. | 285 |
| Heg. Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est. | |
| Phil. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam. | |
| [nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.] | |
| Heg. Quid tu ais? tenaxne pater est eius? Phil. Immo edepol pertinax; | |
| quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat, | 290 |
| ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur, | |
| ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide. | |
| Heg. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero. | |
| Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit. | |
| nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; | 295 |
| haec tu eadem si confiteri vis, tua <ex> re feceris: | |
| quae tamen scio scire me ex hoc. Tynd. Fecit officium hic suom, | |
| cum tibi est confessus verum, quam<quam> volui sedulo | |
| meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, | |
| Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, | 300 |
| non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo. | |
| vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles; | |
| memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet. | |
| sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet: | |
| me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; | 305 |
| qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor. | |
| et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, | |
| habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet. | |
| Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim. | |
| Heg. Loquere audacter. Tynd. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, | 310 |
| tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus, | |
| tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio. | |
| est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt: | |
| is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit; | |
| bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. | 315 |
| quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat. | |
| Heg. Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi? | |
| Tynd. Ego patri meo esse fateor summas divitias domi | |
| meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio, | |
| ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: | 320 |
| ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis, | |
| me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo | |
| potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere. | |
| Heg. [Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.] | |
| non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo: | 325 |
| scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit; | |
| est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum. | |
| odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam. | |
| nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias. | |
| filius meus illic apud vos servit captus Alide: | 330 |
| eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis; | |
| et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes. | |
| Tynd. Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo. | |
| sed is privatam servitutem servit illi an publicam? | |
| Heg. Privatam medici Menarchi. Tynd. Pol is quidem huius est cliens. | 335 |
| tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit. | |
| Heg. Fac is homo ut redimatur. Tynd. Faciam. sed te id oro, Hegio— | |
| Heg. Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. Tynd. Ausculta, tum scies. | |
| ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo. | |
| verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, | 340 |
| ut is homo redimatur illi. Heg. Immo alium potius misero | |
| hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem, | |
| qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat. | |
| Tynd. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris. | |
| hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. | 345 |
| nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes | |
| mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia, | |
| neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius. | |
| ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem, | |
| fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum. | 350 |
| Heg. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. Tynd. Volo; | |
| quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo. | |
| Heg. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas | |
| mihi des pro illo? Tynd. Optuma immo. Heg. Solvite istum nunciam, | |
| atque utrumque. Tynd. Di tibi omnis omnia optata offerant, | 355 |
| cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis. | |
| hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret. | |
| Heg. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis. | |
| nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe | |
| quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? Tynd. Voca. | 360 |