| IV.ii | |
| Hegio Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto, | 781 |
| tanto mi aegritudo auctiór est in animo. | |
| ad illum modum sublitum os esse mi hodie! | |
| neque íd perspicere quivi. | |
| quod cúm scibitúr, <tum> per úrbem inridébor. | 785 |
| cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur: | |
| 'hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.' | |
| sed Ergasilus estne hic, procúl quem video? | |
| conlécto quidem est pallio. quidnam acturust? | |
| Erg. Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem. | 790 |
| éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam | |
| nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur. | |
| nam qui obstiterit, ore sistet. Heg. Hic homo pugilatum incipit. | |
| Erg. Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua, | |
| ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. | 795 |
| nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, | |
| umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, | |
| dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero. | |
| Heg. Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis. | |
| Erg. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. | 800 |
| [Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.] | |
| Heg. Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis? | |
| Erg. Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam: | |
| continete vos domi, prohibete a vobis vim meam. | |
| Heg. Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam. | 805 |
| vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior. | |
| Erg. Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues, | |
| quarum odore praeterire nemo pistrinum potest: | |
| eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero, | |
| ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. | 810 |
| Heg. Basilicas edictiones atque imperiosas habet: | |
| satur homost, habet profecto in ventre confidentiam. | |
| Erg. Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, | |
| qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, | |
| quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, | 815 |
| eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, | |
| ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam. | |
| tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, | |
| qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, | |
| qui petroni nomen indunt verveci sectario, | 820 |
| eum ego si in via petronem publica conspexero, | |
| et petronem et dominum reddam mortales miserrumos. | |
| Heg. Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet, | |
| mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum. | |
| Erg. Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, | 825 |
| tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus. | |
| sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem, | |
| quó homine <hominum> adaeque nemo vivit fortunatior? | |
| Heg. Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi? | |
| Erg. Heus ubi estis? ecquis <hic est? ecquis> hoc aperit ostium? | 830 |
| H. Hic homo ad cenam recipit se ad me. E. Áperite hasce ambas fores | |
| prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero. | |
| H. Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile. E. Ergasilum qui vocat? | |
| Heg. Respíce. Erg. Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes. | |
| séd quis est? Heg. Réspice ad me, Hégio sum. Erg. Óh mihi, | 835 |
| quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis. | |
| Heg. Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis. | |
| E. Cédo manum. H. Manum? E. Manum, inquam, cedo tuam actutum. Heg. Tene. | |
| E. Gaude. H. Quid ego gaudeam? E. Quia ego impero, age gaude modo. | |
| Heg. Pol maerores mi antevortunt gaudiis. Erg. [Noli irascier] | 840 |
| iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi. | |
| gaude audacter. Heg. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam. | |
| Erg. Bene facis. iubé—Heg. Quid iubeam? E. Ignem ingentem fieri. | |
| H. Ignem ingentem? E. Ita dico, magnus ut sit. H. Quid? me, volturi, | |
| tuan causa aedis incensurum censes? Erg. Noli irascier. | 845 |
| iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui, | |
| † laridum atque epulas foveri foculis ferventibus? | |
| alium pisces praestinatum abire? Heg. Hic vigilans somniat. | |
| Erg. Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos? | |
| Heg. Scis bene esse, si sit unde. Erg. † Pernam atque ophthalmiam, | 850 |
| horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum? | |
| Heg. Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia | |
| hic apud me, Ergasile. Erg. Mean me causa hoc censes dicere? | |
| Heg. Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis. | |
| proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. | 855 |
| Erg. Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem. | |
| H. Egone? E. Tune. H. Tum tu mi igitur erus es. E. Immo benevolens. | |
| vin te faciam fortunatum? Heg. Malim quam miserum quidem. | |
| E. Cedo manum. H. Em manum. E. Di te omnes adiuvant. H. Nil sentio. | |
| Erg. Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube | 860 |
| vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito, | |
| atque agnum afferri proprium pinguem. Heg. Cur? Erg. Vt sacrufices. | |
| H. Cui deorum? E. Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter, | |
| idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium. | |
| proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. | 865 |
| Heg. Esurire mihi videre. Erg. Mi quidem esurio, non tibi. | |
| Heg. Tuo arbitratu, facile patior. Erg. Credo, consuetu's puer. | |
| Heg. Iuppiter te dique perdant. E. Te hercle—mi aequom est gratias | |
| agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni: | |
| nunc tu mihi places. Heg. Abi, stultu's, sero post tempus venis. | 870 |
| Erg. Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres; | |
| nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium | |
| tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem | |
| vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum | |
| Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, | 875 |
| qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom. | |
| Heg. Abi in malam rem, ludis me. Erg. Ita me amabit sancta Saturitas, | |
| Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine, | |
| ut ego vidi. H. Meum gnatum? E. Tuom gnatum et genium meum. | |
| H. Et captivom illum Alidensem? E. Μὰ τὸν Ἀπόλλω. H. Et servolum | 880 |
| meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? Erg. Ναὶ τὰν Κόραν. | |
| H. Iam credo? E. Ναὶ τὰν Πραινέστην. H. Venit? E. Ναὶ τὰν Σιγνίαν. | |
| H. Certon? E. Ναὶ τὸν Φρουσινῶνα. H. Vide sis. E. Ναὶ τὸν Ἀλάτριον. | |
| Heg. Quid tu per barbaricas urbes iuras? Erg. Quia enim item asperae | |
| sunt ut tuom victum autumabas esse. Heg. Vae aetati tuae. | 885 |
| Erg. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo. | |
| sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit? | |
| Heg. Siculus. Erg. At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit: | |
| liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast. | |
| Heg. Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? Erg. Bona. | 890 |
| Heg. Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas. | |
| Erg. Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi? | |
| postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides, | |
| vise ad portum. Heg. Facere certumst. tu intus cura quod opus est. | |
| sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium. | 895 |
| Erg. Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito. | |
| Heg. Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas. | |
| E. Vnde id? H. A me meoque gnato. E. Sponden tu istud? H. Spondeo. | |
| Erg. At ego tuom tibi advenisse filium respondeo. | |
| Heg. Cura quam optume potes.—Erg. Bene ambula et redambula. | 900 |