| V.iv | |
| Tyndarvs Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent | 998 |
| cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns | |
| atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, | 1000 |
| ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore. | |
| nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, | |
| aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, | |
| itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast. | |
| sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide | 1005 |
| rediit. Heg. Salve, éxoptate gnate mi. Tynd. Hem, quid gnate mi? | |
| attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium: | |
| quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam. | |
| Philocr. Salve, Tyndare. T. Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo. | |
| Philocr. At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi | 1010 |
| pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, | |
| vendidit patri meo te sex minis, is te mihi | |
| parvolum peculiarem parvolo puero dedit: | |
| illic indícium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus. | |
| Tynd. Quid huius filium? Philocr. Intus eccum fratrem germanum tuom. | 1015 |
| [Tynd. Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium? | |
| Philocr. Quin, inquam, intus hic est. T. Fecisti edepol et recte et bene. | |
| Philocr. Nunc tibi páter hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit. | |
| Tynd. At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo. | |
| Philocr. Meritus est. T. Ergo edepol <merito> meritam mercedem dabo. | 1020 |
| sed <tu> dic oro: pater meus tune es? Heg. Ego sum, gnate mi. | |
| Tynd. Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.] | |
| nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me | |
| quasi per nebulam, Hégionem meum patrem vocarier. | |
| Heg. Is ego sum. Philocr. Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius | 1025 |
| atque huic gravior servos. Heg. Certum est principio id praevortier. | |
| eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes | |
| tibi adimam, huic dem. Stal. Quoi peculi nihil est, recte feceris. | |
| Caterva Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est, | |
| neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio | 1030 |
| nec pueri suppositio nec argénti circumductio, | |
| neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem. | |
| huius modi paucas poetae reperiunt comoedias, | |
| ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet | |
| et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite: | 1035 |
| qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date. |