| V.iii | |
| Philocrates Hegio, assum. si quid me vis, impera. Heg. Hic gnatum meum | 978 |
| tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide. | |
| Philocr. Quam diu id factum est? Stal. Hic annus incipit vicensimus. | 980 |
| Philocr. Falsa memorat. Stal. Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum | |
| tuos pater peculiarem parvolo puero dedit. | |
| Philocr. Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi. | |
| Stal. Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro. | |
| Philocr. Cur ego te non novi? Stal. Quia mos est oblivisci hominibus | 985 |
| neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia. | |
| Philocr. Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri, | |
| qui mihi peculiaris datus est? Stal. Huius filius. | |
| Heg. Vivitne is homo? Stal. Argentum accepi, nil curavi ceterum. | |
| Heg. Quid tu ais? Philocr. Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, | 990 |
| ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer | |
| bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam. | |
| Heg. Et miser sum et fortunatus, si <vos> vera dicitis; | |
| eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus. | |
| eheu, quóm ego plus minusve feci quam <me> aequom fuit. | 995 |
| quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet. | |
| sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus. |