| V.ii | |
| Heg. Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum. | 954 |
| Stalagmvs Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? | 955 |
| fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae, | |
| neque ero umquam, ne <erres>: spem ponas me bonae frugi fore. | |
| Heg. Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis. | |
| sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam. | |
| recte et vera loquere, sed neque vere neque <tu> recte adhuc | 960 |
| fecisti umquam. Stal. Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes? | |
| Heg. At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo. | |
| Stal. Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi. | |
| tandem ista aufer <ac> dic quid fers, ut feras hinc quod petis. | |
| Heg. Satis facundu's. sed iam fieri dicta compendi volo. | 965 |
| Stal. Vt vis fiat. Heg. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet. | |
| hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere. | |
| [sí eris verax, <ex> tuis rebus feceris meliusculas.] | |
| Stal. Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem? | |
| Heg. At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. | 970 |
| Stal. Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo, | |
| quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi. | |
| Heg. Cui homini? Stal. Theodoromedi in Alide Polyplusio, | |
| sex minis. Heg. Pro di immortales, is quidem huius est pater | |
| Philocrati. Stal. Quin melius novi quam tu et vidi saepius. | 975 |
| Heg. Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi. | |
| Philocrates, per tuom te genium óbsecro, exi, te volo. |