| V.i | |
| Hegio Ioví disque agó gratiás merito mágnas, | 922 |
| quom reducem tuo te patri reddiderunt | |
| quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, | |
| † quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, | 925 |
| quomque hunc conspicor in potestate nostra, | |
| quomque huius reperta est fides firma nobis. | |
| Philopolemvs Sátis iam dolui ex ánimo, et cura mé satis et lacrumis máceravi, | |
| sátis iam audivi tuás aerumnas, ád portum mihi quás memorasti. | |
| hóc agamus. Philocrates Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem | 930 |
| tibique hunc reducem in libertatem feci? Heg. Fecisti ut tibi, | |
| Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, | |
| proinde ut tu promeritu's de me et filio. Philop. Immo potes, | |
| pater, et poteris et ego potero, et dí eam potestatem dabunt | |
| ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; | 935 |
| sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume. | |
| Heg. Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges. | |
| Philocr. Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram | |
| pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit, | |
| pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. | 940 |
| Heg. Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas; | |
| et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te | |
| nolim suscensere quod ego iratus ei feci male. | |
| Philocr. Quid fecisti? Heg. In lapicidinas compeditum condidi, | |
| ubi rescivi mihi data esse verba. Philocr. Vae misero mihi, | 945 |
| propter meum caput labores homini evenisse optumo. | |
| Heg. At ob eam rem mihi libellam pró eo argenti ne duis: | |
| gratiis a me, ut sit liber, ducito. Philocr. Edepol, Hegio, | |
| facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. Heg. Licet. | |
| ubi estís vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. | 950 |
| vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo | |
| erogitare, meo minore quid sit factum filio. | |
| vos lavate interibi. Philop. Sequere hac, Philocrates, me intro.— Philocr. Sequor.— |