| III.i | |
| Ergasilvs Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit, | 461 |
| sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit; | |
| ille miserrimust, qui cum esse cupit, <tum> quod edit non habet. | |
| nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens, | |
| ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi; | 465 |
| neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame | |
| vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, | |
| ita venter gutturque resident esurialis ferias. | |
| ilicet parasiticae arti maximam malam crucem, | |
| ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. | 470 |
| nil morantur iam Lacones unisubselli viros, | |
| plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia: | |
| eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi; | |
| ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia, | |
| ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt | 475 |
| quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos; | |
| neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant. | |
| nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro. | |
| 'salvete' inquam. 'quo imus una' ínquam 'ad prandium?' atque illi tacent. | |
| 'quis ait "hoc" aut quis profitetur?' inquam. quasi muti silent, | 480 |
| neque me rident. 'ubi cenamus?' inquam. átque illi abnuont. | |
| dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus, | |
| quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier: | |
| nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri; | |
| ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, | 485 |
| saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent. | |
| abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier; | |
| pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res. | |
| omnes <de> compecto rém agunt, quasi in Velabro olearii. | |
| nunc redeo inde, quoniam mé ibi video ludificarier. | 490 |
| item alii parasiti frustra obambulabant in foro. | |
| nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi: | |
| qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, | |
| is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem | |
| meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero. | 495 |
| nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica; | |
| si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.— |