| III.ii | |
| Hegio Quid est suávius, quam bene rém gerere, | 498 |
| bonó publicó, sic ut égo feci herí, | |
| cum emi hósce homines: ubi quísque vident, | 500 |
| eúnt obviam gratulánturque eám rem. | |
| íta me miserum restitando | |
| retinendoque lassum reddiderunt: | |
| vix éx gratulándo misér iam eminebam. | |
| tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi: | 505 |
| rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum. | |
| inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est; | |
| eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi. | |
| rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum | |
| noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; | 510 |
| dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque, | |
| eum sibi ut liceat videre: | |
| iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me, | |
| ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias.— | 514-515 |